- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
175

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Olaus Magnus videtur, quando ait lib. 4. c. 5. Loca quoque constituta
vel incampestri planitie, vel stagnata glacie, singulo anno ad hæc
per agenda negotia , quasi nundinaria retinent, ut universis exhibeant, quod
privatis ingeniis domi velforis agnoverint se conquisivisse
. At vero
loca illa temporave non definit. Et Rex Carolus Nonus ætate sua
prohibet Birkarlis circumire totam Lapponiam, omnibus temporibus,
utque nihilominus commercia exercere sua possint, loca temporaque
certa quotannis sese ait constituere, quibus celebrari nundinæ
solennes debeant. Verba diplomatis 1602. publicata, quia
sunt prolixiora, Latine tantum proferam, sic autem sese habent. Et
quoniam non permittimus Birkarlis, ut commercia sua exerceant in
Lapponia, sicut dictum est, idcirco constitui volumus in qualibet
Lapmarckia nundinas binas aunis singulis, unas hyberno, alteras æstivo tempore,
quo commodissimum videbitur. Dispicereque debent præfecti Lapponum
loca certa & idonea, ubi nundinæ illæ possint celebrari, atque definire
certa tempora, & maxime accommodata, quibus convenire possint cum
Lappones & Birkarli, tum Moschovii aliiq;, qui ad eas nundinas volent
proficisci. Durabuntque illa nundinæ singulæ per duas tresve
hebdomadas, quibus inter se commercia exercere queant pro arbitratu
commodoque quisq; suo. Iisque in locis præfecti ædificabunt tabernas, quod
possibile fuerit
. Videtur ante nihil istiusmodi fuisse observatum
in Lapponia, quandoquidem sic hac de re hic agit loquiturque Carolus, ut à
se inventa, & tum primum instituenda. Idcirco neque tempora
nominat certa adhuc, neq; loca, sed in posterum dispicienda &
excogitanda à Præsfctis Lapponum. Id quod factum etiam fuisse innuit
Andr. Buræus, quando ait: Hyeme cum tributa ab illis exigenda sunt,
certis quibusdam locis certoque tempore quasi in hordas congregantur:
ubi etiam mercatores illi, quos Birkarlos nominari dicebamus, suas
exponunt merces
. Quanquam ne ipse quidem loca temporave certa
nominet, videanturque illæ nundinæ non illo successu celebratæ,
sicut ab initio spes fuerat. Regina Christina profecto postea eandem
curam habuit, certiusque & tempora definivit, & loca, ubi nundinæ
deberent celebrari. Extat diploma ejus editum Anno MDCXL.
quo nominantur nundinæ binæ, unæ ad Arfvvisierf, aliæ ad
Arieplog, illæ in Januario, hæ in Februario frequentandæ.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0199.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free