Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XXI. De Margaritis, & earum generatione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ministrorum summi Dei deputarunt, cujus majestati nunquam satis dignum | |
putabant se posse oblequium exhibere. Sed proh dolor eo processit ardens muliercularum | |
insania, atque æstuans luxuriæ pruritus, vt pilos capitis subtiliter | |
pretiosis vnionibus & margaritis retorqueant, totum forte thesaurum in hoc inani | |
ornatu dilapidantes: quod fortassis effœminati hujusmodi fallaci spectaculo | Effœminati quibus in amorem alliciantur. |
magis, quam ambigua pudicitia, quæ tot exoticis signis prostituta videtur, in | |
earum amorem (plurimis venalem ) allici queant. Et vbi sorte fortuna inter tales | |
personas connubium sequitur, quid maritus præter vnam concham margaritis plenam, | Amor puellis venalis. |
sed stupidam adipiscitur ? Præterea neque ipse multum providus reputabitur, | |
dum nihil excellentius in fœmina, quam talem inanem fucum, & forsitan scissas | |
vestes, odores, ac blandiloqua verba desideravit, per quæ tandem etiam omnes | Vestes scissæ signa læsæ pudicitiæ. |
suos sensus infatuatos experietur. Igitur amputando hac in re omnem | |
perplexitatem, vir fortis consilio Sapientis Proverb. cap. vltimo, | |
ducat mulierem fortem, in quo confidat cor suum, & spoliis | Mulieris fortis pretium de vltimis finibus. |
non indigebit. Denique notandum est, quod Nero | |
omnes scurras, & protomimos pretiosis margaritis | |
ornavit, vt forsitan sibi | |
similes essent. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>