| imitanda est. Non enim frustra piger a beato Ambrosio lib. VI. Hexamer. |
| cap IIII. ad formicam mittitur, vt eius assiduitate laborando se a frigore, & egestate |
| tutum reddat. |
| |
| |
| |
| De Margaritis, & earum generatione. |
| |
| CAP. XXI |
| |
| NE autem margaritarum delicata materia post: descriptionem |
| piscium omissa, intacta relinquatur, in primis satendum |
Amnes gemmiferi in Septentrione. | est, in Aquilonaribus terris quosdam esse amnes gemmiferos: |
| quoniam hi conchas producunt, e quarum testis |
Margaritæ palelidæ. | albicantes margaritæ, licet pallidæ propter aërem gelidum, |
| dum, extrahuntur. Aër enim iste rori admixtus, circa medium |
| mensis Augusti in concham descendit, causamque |
| præstat, vt quantocyus margaritæ in ea contentæ maturesscant. |
| Hæ autem ita extractæ, in ornatu ac pretio apud |
| Septentrionales habentur, atque vbi debito ordine collocatæ fuerint, pulchritudinem |
Mangones gemmas illustrant. | micantem obtinent: quæ illustrarione mangonum augetur. Et hi quoque splendidiores |
| Orientis margaritas, seu vniones maximo numero, præsertim in vsum, vel |
Mulierum ornatus specialis. | potius abusum illustrium fœminarum, immo communis sortis mulierum, ad oras |
| Aquilonarium apportant: quæ talibus tanquam rarioribus gaudent ornamentis, |
| atque iis in coronis, brachialibus, humeralibus, ac capitum denique tegumentis |
| vtuntur. Nulla tamen mulier ibidem quantuncunque illustris, visa est vnquam |
Gemmæ vbi in auribus non habentur. | margaritas, vniones, aut gemmas propter grave opprobrium evitandum, auribus |
| apposuisse, quasi non vnicuique membro suum decorem & venustatem, absque aliunde |
| a vermibus vilissimis mutuato splendore artifex ipsa natura attribuisset. |
| Olim hpnestissimæ mulieres, Reginæ præsertim, & Ducissæ, gemmas margaritasque, |
Reginæ sacra vestimenta laborant. | vt superius lib. XIIII. cap. VIII. dictum est, maximo pretio |
| emotas, propriis manibus laborando, ad vsum & ornatum sacrorum vestimentorum |
| |