Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XXII. Conclusio huius Operis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
TANDEM ab Aquilone rebus plurimis adductis, atque | |
in lucem editis, alibi per orbem minus (vt apparet ) vsitatis, | |
perplexo instituto, ne prolixius aut fastidiosius divagetur, | |
aliquando finis optabilis erit imponendus. Vereor | |
Finis rebus imponendus. | autem ne occasione comperta has lucubrationes leviter |
magis, quam vtiliter jactare videamur, cum exigua atque | |
sterilia de propriis nos assumpsisse, opulentiora vero ab alieno | |
Hospites honorandi. | thesauro, quasi ornatibra vasa pro nobilioribus |
hospitibus, aut inspectoribus exhilarandis, mutuasse confitemur. | |
Moneta vetus purior. | Idque aliorum more bona fiducia freti eo syncerius fecimus, quo veterum |
scripta atque dicta (tanquam vetus moneta, quæ purior existimatur)tutiora ad | |
Antiquitas omina examinavit. | imitandum probantur: neque aliquid censeri poterit proprium, quod antiquitas diligentissima |
millies ad posteros non transmiserat examinatum: quod etiam in hoc volumine, | |
Varietas fastidium levat. | qualecunque sit, si nihil aliud efficit, saltem varietate sua, atque picturarum diversitate |
fastidium legentium deprehenditur moderare. Atque in hoc nostro proposito | |
judicando, aliquis non incongrue verbis divi Augustini lib. XI. de Civi. Dei cap. | |
XXII. inniti poterit, sic dicentis: Divina providentia nos admonet non insipienter | |
Incognita non temere contennenda. | res vituperare, sed vtilitatem rerum diligenter inquirere & vbi nostrum ingenium, |
vel infirmitas deficit, ita credere occultam, sicut erant quædam, quæ vix | |
potuimus invenire: quia & ipsa vtilitatis occultatio, aut humilitatis exercitatio est, | |
aut elationis attritio, cum omnino natura nulla sit mala. Hæc ille. Nemo etiam | |
Platonis dictum, Non temere dei aliqua re judicandum. | præcipiti judicio ( hortante Platone in principio De legibus, vt superius in præsatione |
lib. XIX. citatum est) ignotæ rei naturam, ob difficilem eius notitiam, dam | |
net, aut arguat, donec acrius inquirat, & rectius intelligat, atque æquius diiudicet, | |
quid artifex ipsa natura producere, productumque suis legibus statuere possit &c. | |
Consilium autoris salubre. | Qui autem præsentis voluminis collectanea fastidierit, aut minus vtilia putaverit, |
nostræ humilitatis consilium est, vt se convertat ad amœnius studium, in quo | |
quicquid investigatur est veritas, quicquid præcipitur bonitas, & quicquid | |
promittitur felicitas. Ipse autem mediator Dei & hominum, | |
IESVS CHRISTVS homo, veritas est fine fallacia, | |
Iesus Christus in sempiternum laudandus. | bonitas sine malitia, & æterna felicitas fine miseria: |
cui sit honor, & gloria ab Aquilone, | |
mari, ac omni natione in ævum | |
sempiternum. | |
AMEN. | |
LIBRI XXII. FINIS. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>