| enim sunt, attamen in volando suum ordinem tenent, & homines etiam sub magistratu |
| in officio contineri nequeunt: araneus suo exemplo ad laborem invitat. Insuper |
Homo formicæ exemplo laborare debet. | formicæ, quod homo deposisa pigritia pro evitanda inopia laborare debeat, |
| evidens exemplum ostendunt. Lepusculus, herinaceus, & cuniculus, quia animalia |
| naturaliter timida sunt, intra petras refugium quærunt. Locustæ obliquo volatu |
| longinqua loca petentes, flatu rigido in mare sæpius suffocandæ projiciuntur, |
Locustæ more militari diriguntur. | vel messem corrodentes patriam lege interimuntur: attamen more militari explorando, |
| pugnandoque prudentissime diriguntur. Stellio de araneorum genere, quod viribus |
| a natura non obtinet, solertia & industria palatiis Regum inhærens acquirit. |
| Reliqua huc pertinentia Iob prosequitur cap. XII. de indiciis rerum naturalium, |
| ad quid sunt institutæ. |
| |
| |
| |
| De Araneis. |
| |
| CAP. I. |
| |
Araneorum genus multiplex. | IN primis itaque araneorum occurrit multiplex genus, colore, |
| magnitudine, & naturali instinctu diversum, ac mirabile. |
| Vnum quantitate nucis, continuo in lucidis noctibus |
| & diebus, sub fenestris grandioribus deprædans muscas, |
| quæ propter abundantiam ferculorum convivantibus |
| sunt molestæ. Aliud genus, minus scilicet quantitate, |
| sed suo veneno magis nocivum, quod in foribus ædium venatur, |
| tantumque cumulum muscarum retibus aggregat |
| vt afflatu exigui venti retia facilime dissolvantur: quæ tamen evestigio ad novam |
Arane’ telas villosas conficit. | prædam capiendam reficit. Hoc etiam genus contra frigidum accessum ventorum |
| telas villosas instar subtilissimæ cutis conficit: idque non solum inter hominum habitationes |
| |