Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ACCEDVNT & superioribus figuris ac imaginibus | |
aliquot minuta animalia, quibus naturæ inscrutabilis ratio | Natura nihil otiosum produxit. |
majorem adjunxit admirationem, quod nihil etiam in | |
minimis otiose productum videatur Quomodo vero | |
producuntur, aut ad quem finem seu effectum conservantur, | |
studiosis diligentius apud optimos autores ( vbi ita | |
visum fuerit ) indagandum, ac plenius consyderandum relinquo: | |
inter quos quantum Isidorus XII. Etymolo. | Isidorus, |
lib. cap. VIII. de minutis animalibus præcipue volatiliebus | |
pulcherrimem tractans præstiterit, haud satis enarrari potest. Quantum etiam in talibus | |
specialiter exprimendis dudum Sapiens laboraverit, Proverb. XXX. cap. | Animalia terræ minima, sapientiora sapientibus. |
his verbis explicatur: Quantuor (inquit ) sunt minima terræ, & ipsa sunt sapientiora | |
sapientibus: formicæ populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi: lepusculus | |
plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum: regem locusta non habent, | |
& egreditur vniversa per turmas suas: stellio manibus nititur, & moratur in ædibus | Animalia parva innatam prudentiam habent. |
Regis. Quæ omnia animalia, licet parva corpore sunt, habent tamen insignem quandam | |
innatam prudentiam: formicæ quidem ad sedulitatem monent: lepusculi suo | |
exemplo veram quærendam securitatem, quæ in petra (id est CHRISTO) est, | |
informant: qui cum in terra timidi, in mari formidabiles. Horum Ambrosius in | Lepusculus in mari formidabilis. |
hunc modum lib. V. Hexamer. cap. X. meminit: Lepusculus quoque timidum | |
animal in terris, in mari formidabile, citam, & quæ non facile possit auferri, corruptelam | |
invehit. Voluit enim te creator nec in mari satis ab insidiantibus esse securum, | |
vt propter pauca, quæ noceant, quasi in excubiis positus, arma fidei semper, | |
& feutum devotionis accinctus, a Domino tuo debeas salutis sperare præsidium. | |
Hæc Ambrosius. Locustæ justitiæ exemplum proponunt. Sine rege | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>