Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. I. De Araneis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
latas & altas, sed etiam inter arbores syluarum plurimum patulas, vt in | |
his teneras lacertas, bruchosque, & vespas capiat: fœmina telam producit, mas vero | Araneorum fœmina telas producit. |
minuta animalia venatur. Hujusmodi tela humili vel sublimi loco posita, auguria | |
agricolis præstat ad semina in collibus, vel vallibus projicienda, vt superius de castorum, | |
seu fibrorum ædificiis est notatum. Præter hæc duo genera (vt præmissum | Mas venatur. |
est ) etiamnum aranei differunt, quod alii sunt magni, & quasi rotundi, alii oblongi | Araneorum variæ differentiæ. |
sicut columna, alii parvi, alii minutissimi, alii subtiles: quidam cinerei, quidam | |
virides, quidam varri per totum corpus, & hi plures lineas in dorso albissimas | |
habent: quidam longorum pedum, qui discurrunt in gramine, & humiditates fructuum, | |
ac animalium mortuorum, si aliqua inveniunt, sugunt: quidam in foraminibus | |
terræ sedent, & per saltum parva animalia, quæ transeunt, invadunt, exuguntque | |
ea: quidam denique super aquas erectis cruribus discurrunt, Trixales Græce dicti, | |
pisciculos prædantes, ac cyniphibus insidiantes. Coit araneus in fine veris, & cum | |
coire cupit, marem filo attrahit: ova autumno parit, & in principio veris fœtum | |
producit. Araneus vero telam conficiens quinque observat: Materiam a supersfuitate | Araneus teiam conficiens 5. observat. |
humidi e cibo quotidiano assumpti, quo nimium evacuato tabescit: tempus, | |
quia tota die ruptam telam mane retexit, vel veterem reficit, maximo tamen cum | |
studio in aurora circa hanc laborat: situm telæ, quia in angulosis locis, penes parietes, | |
vel arbores, in sublimi telam suam libenter suspendit: figuram, quoniam hanc | |
in productione linearum per fila sua rotundam, triangularem, vel oblongam efficit: | |
denique modum operationis, quia magnus posteriori pede ab alvo filum, vnde | Araneus ex ore fila extrahit. |
rete suum contexere queat, extrahit: aliud autem genus de ore filum emittit, e quo | |
anteriori pede telam longem lateque conficit. Quemadmodum enim Dominus mulieribus | Mulieribus texturæ sapientia data est. |
(teste Ambrosio lib. V. Hexam. cap. IX. ) texturæ sapientiam dedit, sic etiam | |
araneum, qui tam subtiliter ac doctem laxos casses in foribus suspendit, sapientiæ | |
immunem haud reliquit, Hic demum araneus secundum Plin. lib. XI. | |
cap. XXIIII. orditur telas, tantique operis materiæ vterus ipsius sufficit: | |
sive ita corrupta alvi natura stato tempore, vt Democrito | Araneus intus fertilitatem lanigeram habent. |
placet: sive est intus quædam lanigera fertilitas, tam moderato | |
vngue, tam tereti filo, & tam æquali deducit | |
stamina, ipso se pondere vsus. | |
De telis araneorum etiam Paulus | |
Diac. lib. VI. cap. IIII. | |
pulchra meminit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>