| verum, germanumque appellant. Vnum hoc ex omni vulturum genere esse veri incorruptique |
| ortus creditur: cætera enim genera & vulturum, & aquilarum, & accipitrum, |
| & minutarum etiam avium, promiscua, adulterinaque invicem procreant. Maximus |
Vulturum par magnam sylvam occupat. | omnium vulturum hic est, quia cæteros vel sesquialtera portione excedit. Colore est |
| rubeus, conspectu rarus, more eius, quem supra cymindem intra accipitrum genera |
| vocari diximus. Vnum par vulturum occupat magnam sylvam: vnde fit, vt etiam |
Vultures senescentes fame intereunt. | pullos suos a nidis expellant, & longe fugent, æmulos scilicet rapinæ, ne vllo pacto |
| vicinos habere patiantur. Demum senescentibus rostrum superius accrescit, incurvaturque |
| subinde magis magisque, vt tandem fame intereant. Erythrotao Septentrionalis, |
Erythrotao quomodo capitur. | vulturi haud dissimilis, gravis corpore & pondere, capitur in terra, vt refert |
| Plinius lib. X. cap. XXII. |
| |
| |
| Adhuc de Vulturum generatione, & pietate. |
| CAP. L. |
| |
Vulturum generatio. | TRADIT beatus Ambrosius in Hexameron lib. V. cap. |
| XX. in generatione vulturum non intervenire concubitum, |
| & forte conjugali minime misceri, atque ita sine vllo |
| masculorum concipere semine, & sine conjunctione generare: |
| natosque e his in multam ætatem longæ vitæ procedere, |
Aetas vulturum C. annorum. | vt vsque ad centum annos vitæ eorum series producatur, |
| nec facile eos angusti ævi finis excipiat. Et ita generatio |
Pietas vulturum. | eorum suscipitur introducta. Pietas autem horum |
| animalium ab alio gravi autore Cassiodoro libro II. Epistolarum |
| sic adduci, & accipi potest, vt inde eliciatur excelsa illa virtus, quæ generosis |
| hominibus, maxime supremis principibus, inesse probatur. Ait enim Rex Gothorum |
| Theodericus, vulturum pietatem commendans, atque detestans crudelitatem famulorum, |
| qui dominum suum turpiter interemerunt, atque inhumatum (omissa funeris |
| reverentia ) indigne abiecerunt, vt severissime castigentur: quatenus qui exemplis |
Pietas in avibus invenitur. | provocantur pessimis, pœnis arceantur aspectis. Proh dolor, pietas in avibus |
| invenitur, quæ a humana conditione deseritur. Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, |
| tantæ magnitudinis corpus nec exiguis alitibus probatur infestum, sed magis |
| accipitrem, vitam plumigerum avium persequentem, alis cædit, ore dilaniat, totoque |
Homines parcere nequeunt. | suo pondere periclitantibus nititur subvenire: & homines parcere nequeunt, |
| cujus se genus esse cognoscunt. Ille non vult extinguere, quo poterat |
Servi dominos occiduntur a quib’ enutriuntur. | vesci: servi maluerunt occidere, qui eos superstes consueverat |
| enutrire. Fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit |
| crudeliter desiderare pastoris. Tali potius |
| sepulchro recipiatur, qui dominum |
| reddidit insepultum. |
| |