propter suctum lactis: qua injuria vber emoritur, caprisque cæcitas(quas ita mulsere). |
oboritur. De die manent in petris. Noctua glaucis oculorum pupillis tenebras non | Noctua. |
sentit, quia obscuriore nocte volatum habet crebriorem, & hunc inoffensum. Sole |
exorto visus eius hebetatur. Noctua contraria est apibus, vespis, crabronibus, & |
sanguisugis. Strix est avis nocturna, a sono sic dicta. Lucanus: | Strix. |
Quid trepictus bubo, quid strix nocturna queruntur. |
Plura qui videre velit de avibus nocturnis, videat Volater. lib. XXVa. & Plin. |
lib. X. cap. XVI. |
|
|
De Vulturum differentiam, ac proprietate, quos |
Aristoteles & Plinius Aquilas appellant. |
CAP. XLIX. |
|
QVANDOQVIDEM supra eod. lib. aquilarum genera | Aquilarum genera diversa. |
diversa secundum Albertum, quæ frequentius in Septentrionalibus |
oris reperiuntur, demonstrata sunt: hic vulturum | Vultures a quibusdam aquilæ appellati. |
(quos Aristoteles et Plinius aquilas appellarunt)differentiam, |
ac proprætatem inserendam esse duximus. Quod autem a his, |
alioquin primas tenentibus, in animalium proprietatibus describendis |
dissentimus, maxime autoritate Alberti Magni movemur, |
cui ora Aquilonaria magis fuere cognita: qui etiam sibi |
aquilarum naturam apud nos commorantium intimius perspectam | Arist. aquilam, & vulturem pro eadem ave posuit. |
habens, in hunc modum lib. XXIII. de Animal. scribit: Scias quod Aristoteles, |
& quidam Philosophi alii aquilam, & vulturem in idem genus avis ponunt, |
aquilam quidem ab acumine, vulturem autem a volando & capiendo nominantes: |
propter quod quidam dicunt nobilissimum avis genus esse vulturem. Hactenus ille. | Vulturum 6. genera. |
Vulturum igitur sex genera, videlicet pygargus, qui ab albicante cauda dicitur, ac si |
albicillum nomines. Hic gaudet planis, & lucis, & oppidis: hinularius etiam a nonnullis | I. |
cognomine appellatus: montesque, ac sylvas suis fretus viribus petit. Aliud genus | Pygargus. |
magnitudine secundum & viribus, plangus aut clangus nomine, saltus & convales, | II. |
& lacus incolere solitum, cognomine anatarius, & morphnos a macula penne: hunc | Plangus sive clangus. |
Homerus in exitu Priami percnon vocat. Est & tertium genus, colore nigricans, vnde |
nomen accepit, vt fulvius vocetur, Græce melænaëtos. Hic magnitudine minimus, |
sed viribus omnium præstantissimus est. Colit montes, ac sylvas: & leporarius, |
ed quod proprie interficit lepores, cognominatur. Hic solus bono nutrimento fœtus | III. |
suos alit, atque educit: hic denique pernix, intrepidus, strenuus, quippe qui non clangat, | Melænaëtos, |
aut murmuret, citoque venetur. Aliud etiam est genus, ab alarum notis, quæ malæ |
sunt, percnopterus, alias oripelargus appellatum. Hic est capite albicante, | IIII. |
corpore majore, quam cæteri adhuc dicti: sed brevioribus alis, cauda longiore. | Percnopterus, alias oripelargus. |
Hujus quantitas, quasi aliorum vulturum medietas, vulturi nanque speciem |
plene refert: subaquila, & montana ciconia cognominatur. Manet in locis multarum |
arborum. A corvo, cæterisque alitibus capitur: gravis est enim, victuque |
iners. Ex naturali malitia exanimata fert corpora: jejunæ semper aviditatis, & | V. |
querulæ murmurationis. Porro aliud genus vulturum est, quod haliætus, hoc est marinus | Haliætus, sive marinus. |
vocatur, cervice magna & crassa, alis curvantibus, cauda lata: moratur hic in |
littoribus & oris. Accidit etiam huic sæpius, vt cum ferre quod ceperit nequeat, ingurgitem | VI. |
demergatur. Hunc etiam Plinius lib. X. cap. III. inter vulturum genera | Gnesium. |
recenset, & ex eis vultures procreari affirmat. Denique aliud genus gnesium, id est |
|