Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXVI. De portentosis sacrilegis, & eorum infami vita, & horrendo fine - Cap. XXVII. Adhuc de similibus sacrilegis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
COGITENT ergo audaces sacrilegi non frustra summos | |
Pontifices tam Canones, quam ipsos Imperatores leges | |
adversus violatores communium sepulchrorum severiter | |
statuisse: quanto magis in eos, qui tumbas sanctorum | |
Martyrum desolare præsumunt ? Propterea perpendant, | |
ac revolvant veteres, ac novas historias, & nullibi invenient | |
Sacrilegi morte infami pereunt. | sacrilegos aliter, quam infami morte defecisse. Probat |
hoc sufficienter Trogus Pompeius, & eius abbreviator | |
Iustinus: e quibus nonnullos adducere placuit, vt formident | |
Christiani sacrilegia committere, quando tam infeliciter ea temeritas successerat, | |
Cambyses. | etiam illis, qui idola coluerunt. Cambyses ( inquit Iustinus ) Persarum Rex |
ad Ammonis templum expugnandum exercitum misit: qui tempestaribus, & | |
Xerxes. | arenarum molibus oppressus, interiit. Xerxes quoque Persa quatuor millia armatorum |
Delphos ad templum Appollinis diripiendum misit: que manus tota imbribus, | |
Philomenes. | & fulminibus deleta est. Philomenes Græcorum Phocensium dux, postquam |
Apollinis templum spoliaverat, sequenti prælio primus inter confertissimos hostes | |
Brennus. | dimicans cecidit, & sacrilegii pœnas impiissimo sanguine luit. Brennus Gallorum |
dux, quasi terrena spolia sorderent, animum ad deorum templa convertit, scurriliter | |
jocatus, Locupletes deos largiri hominibus oportere. Sed idem postmodum cum | |
Antiochus. | dolorem vulnerum ferre non posset, pugione sibi & infamem, & crudelem mortem |
conscivit. Antiochus Syriæ Rex sperans se sub specie tributariæ necessitatis | |
excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Dindymæi Iovis | |
aggreditur: quo re prodita, concursu incolarum cum omni militia interficitur. Totus | |
etiam ille Brenni exercitus ( qui Tholosam reversus est ) comprehensus pestifera | |
lue, non prius sanitatem recuperavit, quam aurum argentumque sacrilegiis quæsitum. , | |
Aurum Tholosanum. | in Tholosensem lacum mergeret: quod longo post tempore Cæpio Romanus Consul, |
abstulit: quodque sacrilegium causa excidii Cæpioni, exercituique eius postea fuit. | |
Romanos quoque Cimbrici belli tumultus, velut vltor sacræ pecuniæ, insecutus est. | |
Adhuc de similibus sacrilegis. | |
CAP. XXVII. | |
Alexander. | ALEXANDER Syriæ Rex, cum militibus stipendia deessent, |
in templo Iovis solidum ex auro Victoriæ signum | |
tolli jubet, facetis jocis sacrilegium circunscribens: nam | |
victoriam commodatam sibi ab Iove esse dicebat. Interjectis | |
deinde diebus in sacrilegio deprehensus est, & a suis | |
desertus, a latronibus capitur, perductusque ad hostem suum | |
Gryphus. | Gryphum, interficitur. Hi pauci e tota multitudine sacrilegorum |
adducti, documento esse possunt, non semper verum | |
Dionysius. | esse, quod sacrilegus Dionysius Siculus jocando dixit, |
Ecce</table>
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >> Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >> https://runeberg.org/olmagnus/0634.html |