Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXIIII. De restitutione sacrorum vasorum S. Petri - Cap. XXV. De sacrilegiis, & differentiis, ac pœnis eorundem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
plerosque Romanorum suis humeris in templa portaverunt, ne in cæteros milites minus | Gothi portabant debiles ad templa. |
clementes inciderent, prout S. Augustinus, & Orosius, hanc historiam jam | |
sibi magis compertam tradiderunt. Ille enim in III. lib. de Civit. Dei cap. XXVIII. | |
Gothis admirandam clementiam tribuens, inquit: Gothi tam multis Senatoribus pepercerunt, | Augustinus: & Orosius. |
vt magis mirum sit, quod aliquos peremerunt. Hic vero Orosius lib. VII. | |
cap. XXVIII, miris exclamationibus in laudem Gothicæ gentis vtitur. Ibi enim | Gothi multis pepercerunt. |
videre licet, Gothos vehementer horruisse sacrilegia, & non solum sacram vasa aurea, | |
& argentea, magnitudine, & pondere, ac pulchritudine pretiosissima, in sacras | Sacrilegia Gothi horruere. |
ædes retulisse: verum etiam omnes tam ethnicos, quam Christianos ad Sanctorum | |
Basilicas confugere volentes, e medio interjectu Vrbis, exertis vndique ad defensionem | |
gladiis, salvos & liberos deduxisse. Hæcque contigerunt circa annos Domini | Anno Domini 414. |
CCCC. XIIII. teste Sigisberto. | |
De sacrilegiis, ac differentiis, ac pœnis eorundem. | |
CAP. XXV. | |
NE autem quempiam lateat horrendi criminis hujus sacrilegii, | |
hæresis, ac schismatis execrabilis impietas, censendum | |
est id fieri, quoties vel personis, vel locis sacris | Sacrilegium fit. |
( vt D. Brunus lib. V. cap. vltimo de hæreticis integre | |
asserit ) injuria irrogatur, aut Ecclesiastica bona profanantur. | |
Ac primum quidem, vt varii sunt gradus, & dignitates | |
sacrarum personarum. ita variæ quoque pœnæ sunt | |
sacrilegii, quod in personas Ecclesiasticas perpetratur. Si | |
quidem alia pœna in eos statuta est, qui hostilem & sacrilegam | Pœnæ variæ sacrilegorum. |
manum in S. Ro. Ecclesiæ Cardinales injecerint: alia in violatores Episcoporum: | |
alia in cos, qui sacerdotes, & clericos violenter invadunt: alia in raptores sacrarum | |
virginum, & rerum Deo ac Ecclesiis dedicatarum. De quorum pœnis infligendis | |
satis justa, & severa provisio in municipalibus regnorum Aquilonarium legibus | Municipalia jura Aquilonarium regionum. |
facta est, si alias jura vigorem, & executorem haberent, juxta criminum excessum, | |
& atrocitatem, De D. Cardinalium rarissime illuc venientium, offensoribus, | |
non minor pœna sumeretur, quam si Regia majestas læsa foret: hoc est, condemnatio | |
ad truculentissimam mortem. Sed is casus nunquam accidit in his terris, quin potius | |
tam sublimibus personis omnis reverentia, & obedientia exhiberetur, quæ summo | Legati Apostolici semper humanissime excepti in Aquilo. |
principi ostendi posset, & deberet, prout charissimus frater & antecessor meus D. | |
Io Magnus Gothus declarat in sua Metropoli Vpsalensi. Pariter & aliis S. Rom. | |
Ecclesiæ, & Sedis Apostolicæ legatis, ingenti honore & liberalitate semper susceptis, | |
Deoque propitio suscipiendis. Violatores vero Episcoporum vti plures, & graviores | |
sunt, ita & legibus humanis difficulter arceri, vel judicari possunt: nisi Deus, qui | |
pro ipsis corripit Reges (quibus & præcepit, ne tangerent christos eius ) suo judicio | |
per legitima tribunalia judicium fieri præcipiat, vt proscribantur, deponantur, | |
ac degradentur: quemadmodum & multi Imperatores, Reges, Duces, Comites, & | |
Equites aurati pro enormibus delictis deponi, & puniri solent: ne alicujus effrenis | |
impietas inulta linquatur, donec Deus arguet in æquitate pro mansuetis terræ. | Impietas non manet inulta. |
Ideoque nullus in sublimi potestate constitutus præsumat alienum judicare servum, | |
qui domino suo stabit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>