Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XXVII. Adhuc de similibus sacrilegis - Cap. XXVIII. De plagis sacrilegorum &c.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Ecce quam securi navigant sacrilegi. Profecto non omnes hactenus secura navigaverant | |
aura, præsertim in Suetia, & Gothia: de quibus mihi specialis sermo est: | |
qui vel Ecclesiam oppresserant, vel auxiliares manus ab ea retraxerant. Novi enim | Depositio potentum. |
aliquemex Principibus regni Gothorum, quingentos equites in quotidiana familia | |
fatis magnifice aluisse: cujus soror circa annum Domini M. D. XXXV. | |
in ordinem plebeiæ multitudinis redacta, pœnam patitur, quod majores sui non | |
fatis pii fuissent in Ecclesiam, & Dei ministros, in quos ne prædium aliquod conferrent, | |
voto pertinaci sese dudum astrinxerunt: quo casu multi a summo culmine | |
nobilitatis ad vilissimam conditionem sunt detrusi. Iustum quippe est, vt ignobiles | Ignobiles quare multi fiunt? |
fiant, qui Deum, a quo est omnis nobilitas, in Ecclesiæ ministris contemnere | |
non verentur. Neque opus est ad confirmandum hoc argumentum, exempla ab | |
divinis literis petere: nam sacra historia vix aliquid frequentius, aut horribilius inculeat, | Scriptura sacra exhorret sacrilegos. |
quam horrenda illorum tyrannorum, & sacrilegorum supplicia, qui ab initio | |
institutæ Ecclesiæ, divino sacerdotio injurias, irreverenti, & feroci ingenio | |
irrogarunt. | |
De plagis sacrilegorum &c. | |
CAP. XXVIII. | |
VNVM tamen hic ex Iosue VII. referre congruit de Acham: | Acham sur. |
qui inter sexcenta millia pugnantorum, jussu Domini | |
per tribus, samilias, domos, & nomina quæsitus, repertus, & | |
confessus est hoc modo: Vidi inter spolia pallium coccineum | |
valde bonum, & ducentos siclos argenti, regulamque | Siclus 20. obolos habet. |
auream quinquaginta siclorum, & concupiscens abstuli, & | |
fossa humo absondi &c. Quæ omnia extracta, & projecta | |
ante Dominum, tulit Iosue, filios, filias, boves, oves, asinos, | |
tabernaculum, & cunctam supellectilem ipsius Acham: | |
quem & duxit ad vallem Achor, & ait illi: Quia turbasti nos, exturbet te Deus | Vallis Achor. |
in die hac. Lapidavitque cum omnis Israël, & cuncta quæ illius erant, igne consumpta | |
sunt, lapidum acervo id testante in hunc diem: locusque vocatur Vallis Achor | |
in sempiternum. Quo facto aversus est furor Domini ab Israël, vt denuo ad gratiam | |
recepti, de inimicis triumpharent: paucique eorum percusserunt vno die XII. millia | Lapidatus e sur. |
oppressæ civitatis, & Regem suspenderunt, Solque & Luna, vt victores in cæteros | |
hostes, quinque scilicet Reges potentissimos, fierent, stationem sui cursus annuerunt. | |
Præterea cunctas gentes inimicas est resistentes, in omnibus terris circumjacentibus, | |
speciali numero Reges XXXI. gladio, furca, incendio, vel lapidibus deleverunt. | Victoria redit. |
Domini enim sententia fuerat, vt indurarentur corda eorum, & pugnarent contra | |
Israël, & caderent, & non mererentur vllam clementiam, ac perirent. Domino | Reges 31. periere. |
enim, & Mosi servo eius ( prout nunc inconvertibiles sacrilegi, & hæretici) semper | |
durissima cervice restiterunt, & indies adhuc resistunt, donec similiter, aut | |
gravius puniantur. Vnum tamen hic addendum veniet, quomodo durus ille persecutor | |
populi Domini Adonibezech, fugiens e prælio, Israël comprehensus est, & | Sententia Domini fuit. |
cæsis summitatibus manuum eius, ac pedum, in squallore sedens dixerit: Septuaginta | Iudi. 1. |
Reges amputatis manuum, ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa | |
mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus: ne forte sacrilegi pungentis | |
conscientiæ flagitium ( fame Ecclesiasticas personas occidendo) cum Lamech | Reges 70. |
Lamech. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>