Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. XII. De lusu aleæ, & Schacorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
CVM nihil difficilius sit in humanis rebus, quam mentes & | Scrutinium cordis humani difficilimum. |
affectus hominum, quo judicio ferantur, intelligere aut | |
omnigenis voluptatibus, vel tristitiis immersos, quomodo | |
passiones moderari valeant, perspicaciter intueri: mos | |
est ergo apud iliustriores Gothos, & Sueones, filias suas | |
honesto conjugio collocaturos, procorum animos miris ingeniis | Mentes hominum ludo schacorum explorantur. |
& passionibus examinare, præsertim in ludo Latrunculorum, | |
seu Schacorum Eo enim ludo ira, amor, petulantia, | |
avaritia, socordia, ignavia, aliæque plures demensiæ | |
passiones, & animi motus, fortunæque vires, & proprietates demonstrari solent: | |
scilicet an procus agrestis animi sit, quod subito triumphando indiscrete exultet, aut | Procorum probatio. |
injurias illatas cautius pati, vel modestius avertere norit. Sed in potu pro secretioribus | |
cordis arcanis, & corporum vitiis detegendis, nullam existimant hac experientia | |
voluptatem commodiorem. Nam cum biberit quis ( quod & Plato de legibus | |
attestatur) primo alacrior fit, quam prius erat: deinde quo plus biberit, eo meliore, | Potatorum gradus. |
majori, ac fortiori spe, atque insuper potentia pro sua opinione repletur: tandem | |
quasi sapiens ea homo confidentia, libertate, audaciaque tumescit, | |
vt intrepide & dicat, & faciat quicquid placet: & denice ea | |
committit, que facile futuræ vitæ progressum | |
certioribus signis ostendant. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>