Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. XI. De turpibus cantilenis auertendis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
SOLENT tamen pii parentes præcipue cavere, ne proles | |
eorum turpes addiscant cantilenas, aut turpes exhibere | |
corporis gestus, neve innocentes mille scandalis lædant. | |
Nec vero negandum erit, quin aliquis in tanta multitudine | |
exiliens Hymenæus, velut Veneris Bacchique filius, ex | |
officio ad nuptias & thalamos psallere solitus, libidinosas | |
& lascivas excitet imaginationes, ac operationes. Sed | |
nunquam visum, nec auditum est, quod ad turpitudinem | |
Mulieres nunquam nudo spectaculo se ostendunt | populi applausu, vel abdito loco, aliqua mulier seipsam |
(contempta naturali verecundia monstraverit inspiciendam: quia ea Diogenis Cynica | |
secta, nusquam in Septentrionalibus populis repugnate pudore obtinuerat locum: | |
Secta Diogenis | quam B. Augustinus, aliique graves autores, gentilitate Romanorum, velut impurissimam |
& detestabilissimam, introductam fuisse attestantur: de qua etiam Perottus | |
Plato prohibet turpes cantus | in Commentariis suis, nescio quam caute, legentibus plurima exempla producit . |
Non fuisset contemnenda Platonis censura lib. II. de legibus: vbi sub constituta | |
Pictur√¶ infames prohibentur | pœna prohibet, ne turpes cantilenæ canantur, neque infames picturæ monstrentur, |
prout superius cap. de Mascharis & personatis est enarratum. Vnum tamen in | |
Gedanensium commendabile judicium | æternam commendationem Regiæ civitatis Gedanensis, terræ Prussiæ versus Aquilonem, |
hic afferre licebit, quod circa annos Domini M. D. XXX. quidam impurissimi | |
mercatores, Lutherana licentia præsumptuosi facti, numero septem, cum | |
Sexus nudus vtriusque generis saltans c√¶ditur & proscribitur | tot meretricibus nudato sexu choream ( quam Adæ Evæque vocabant ) præmissa turpissima |
saltatione instituere conantes, in ipso exordio jussu magistratus capti, & | |
ad publicam statuam ignominiis plenam, vehementissimis chordis, ac asperrimis | |
virgis cæsi, bonisque omnibus privati, extra domima eorum, & portam civitatis. | |
ministerio tortorum educti, perpetuo sunt proscripti, domusque solo æquata, sub | |
lege annexa, ne quis eam vllo vnquam tempore inhabitaret. Fundus, | |
Iacobus Campr mercator Gedanensis | & domus hæc cuidam famosissimo mercatori, Iacobo |
Campen nomine, attinebat: huncque locum cum eorum | |
sententiam prædicti magistratus approbante, | |
aliquoties vidi. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>