Auspicia jugendorum connubia. | HISQVE visis auspiciis, providi parentes charorum liberorum |
| connubia discretius amplectenda, vel refutanda |
| moderantur. Non enim sallitur suspicio, quin ex improbo |
| ludo cujuscunque fit generis, sive Schacorum, sive aleæ, |
| chartarum, & tesserarum, ad exhauriendam longi temporis |
| quæsitam substantiam, & victum, etiam vsque ad venditionem |
| propriæ, libertati, intendatur via: prout Cornelius |
Mala e ludis importunis. | Tacitus, & Beroaldus de alteæ lusu meminerunt, quod |
| perversissima pertinacia cum adjuncta blasphemia, & sexcentis |
| maledictionibus exercetur. Nec sibi blandiantur Ecclesiasticæ personæ, quod |
Perditio temporis. | eisdem videatur Schacorum ludus esse permissus: quia ludendo deperditur nobilissimum |
| tempus, melioribus incrementis pro scelerum expiatione, & pauperum consolatione, |
| ac communi bono distribuendum. Contrarium facientes, etiam si Antistites |
Archiepiscopus Florentinus pœnituit. | sunt, sequantur consilium Vincentii in speculo hist. lib. XXV. cap. LII. de quodam |
| Archiepiscopo Florentino loquentis: cui propter ludum Schacorum persuarum |
| suit, vt eleemosynarum largitione, manibusque abolere curaret, quod turpiter, & temere |
Ferdinandus rex Arragoniæ aleatores expulit. | (vt eodem cap. dicitur ) polluerat manibus suis. Afferit præterea Valla, Regem |
| Arragoniæ Ferdinandum, aleatores vt pestes habuisse exosos: nihil enim boni |
| viri adesse existimatur in aleatoribus, & blasphemis. |
| |
| |
| |
| De variis exercitiis juvenum. |
| |
| CAP. XIIII. |
Otium militare pessimum. | CVM ex otio & torpore, præsertim in re militari, detestabilis |
| incommoditas enascatur, provisum fuerat a vetusto tempore, |
| duratque in hunc diem, vt juvenes freno militaris disciplinæ |
| ad bella domandi, alii hastis, alii saxis, alii saltu, |
Lusus hastarum cur fit ? | alii cursu, continuata agilitate exerceant vires suas. Hastis |
| itaque in primis, vt graves, densasque, & fortes militares lanceas, |
| intus non excavatas, in prælio ferant, & hostem duplici |
| thorace armatum, si poterunt, transfigant. Sive enim |
| gravis, sive levis armaturæ suo tempore campum ingressuri |
| sunt. |
| |