| quis acetum his superfundat, illico reviviscunt, eo quod vis aceti cito illos poros. |
| qui concretione olei ( alias magis continuo olei humore, ) obstruuntur, humore acido |
Lacertæ quomodo ab alveis arcendæ. | feratur aperire. Contra lacertas, aliaque infecta ab alveariis arcenda, ponantur altius |
| a terra, fimoque bovino parvo relicto foramine, fores ( vt dictum est ) obliniantur. |
| Contra ventos, pruinas, & tempestates erigantur parietes, vel sepes altæ, frondibus |
| &soliis arborum, vel herbarum condensatæ. Contra sordes, quas tempus |
| hybernum contraxit, vel vermiculos, tineas, araneos, & papiliones, purgamentum |
Fimus bovin principuum remedum in apibus conservandis. | fiat fimo bovino, tempore mensis Aprilis, vt a Palladio sæpius est notatum: qui & |
| lib. V. dicit: Mense quoque Aprili purganda sunt alvearia ( quod in Aquilone in |
| mense Maio intelligitur ) a sordibus, & maxime papilionibus, qui tunc propter |
| florentes malvas abundant. Qualiter autem vrsis resistatur appetentibus mella, superius |
Vrsi mella deprædaturi interimuntur. | lib. XVIII, cap. XXIX. est expressum, quod scilicet arbores ascendentes |
| ad deprædanda mella, clava aculeata ab arbore pendente, atque mota, ipsi in |
| capite debilissimo læsi interimantur. Rimæ denique, seu fissuræ fructiferarum arborum |
Fimo bovino arborum rimæ restaurantur. | vi tempestatum, aut alia violentia ortæ, nullo celeriori remedio, aut meliori medicina |
| restaurari queunt, quam recenti fimo bovino, per quem illico quasi visco, vel bitumine |
| vicissim conglutinantur. |
| |
| |
| |
| De Apibus infestantibus ebriosos. |
| |
| CAP. XV. |
| |
| LICET apes injuria aliquorum animalium lacessitæ, stimulo |
| seu aculeo, veluti vnico a natura concesso armorum |
| genere, sese acerrime vindicare norunt: nulla tamen adversus |
| violentum hostem acrior pugnandi causa existit, quam |
Apes ebriosum acerrime pungunt. | hominem ebriosum fœtido anhelitu, quem maxime abhorrent, |
| domiciliis earum appropinquantem, aculeis petere. |
| Sæpius enim contingit, vt ob nimiam crapulam homines |
| quasi mente capti, aut omni ratione privati, non solum nesciant |
Ebriosorum pericula. | aperta evitare pericula, sed quod in ipsa etiam celerrime |
| ruant, ita vt pars præcipitio, pars aqua, pars suffocatione conclusi spiritus extinguatur. |
| |