Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XIII. De inimicis Apum - Cap. XIIII. De aliis nocumentis Apum, & earum remediis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
IMPVGNANT eas(teste Plin. præallegato lib. cap. | Apibus quæ inimica. |
XVIII. )naturæ eiusdem degeneres vespæ, atque crabrones, | |
& e culicum genere, qui vocantur muliones; populantur | |
hirundines, & quædam aliæ aves. Sed in savo sucus | Hirundines. |
exortus examinis apum morbus est: cujus tamen malitiam | Fuci. |
in vno natura repressit, quod non habeat stimulum: | |
terrestres vero suci stimulo noxio vtuntur, ad senium | |
defectuosum(morituri)cito vergentes: et hi malesici a Platone | |
Dialogo VIII. in verbo Duo genera sucorum nominantut. | |
insidiantur apibus aquantibus ranæ, quæ maxima earum est operatio tum, | Ranæ. |
cum sobolem faciunt. Nec hæ tantum, quæ stagna rivosque obsident, verum & rubetæ | Rubetæ. |
veniunt vltro, adrepentesque foribus per eas sufflant: ad hoc provolant, confestimque | |
abripiuntur. Nec sentire ictus apum ranæ traduntur. Inimicæ & oves, dissicile se | Oves. |
a lanis earum explicantibus. Cancrorum etiam odore si quis juxta coquat, exanimantur. | Cancri. |
Inimica & echo est resultanti sono, qui pavidas alterno pulsat ictu: inimica | Echo. |
& nebula. Aranei quoque vel maxime hostiles, cum prævaluere, vt intexant, | Nebula. |
enecant alveos. Papilio etiam hic ignavus & inhonoratus, luminibus accensis advolitans, | Aranei. |
pestifer: nec vno modo. Nam & ipse ceras depascitur, & relinquit excrementa, | Papilio. |
quibus teredines gignuntur, ceræ depopulatores: filis etiam araneosa, quacunque | Teredines. |
incessit, alarum maxime lanugine obtexit. Hæc Plinius. Lacertæ denique apibus | Lacertæ. |
sunt infestæ, cum inter herbas mella colligunt, etiam quando alvearia ingrediuntur | |
ad earum ingressum vigilant. Huic malo optimum remedium præstat minimum | Stercore bovio apum foramina obliniuntur. |
foramen ad quantitatem apis formatum, etiam stercus bovinum circumquaque linitum: | |
quod & contra vermes, frigus, ac ventum ad apum conservationem mire confert. | |
De aliis nocumentis Apum, & earum remediis. | |
CAP. XIIII. | |
MVLTITVDO quoque muscarum negotia impedit | Muscæ apibus obsunt. |
apum, ac tempora pluviosa. In alveariis invenitur vermis, | |
qui in modum aranei telam facit, & dominatur super | |
totum alvearium, mel putridum reddens: sed is (vt | |
Palladius lib. IIII. in principio refert ) suffitu aridi | Vermis apibus nocens quomodo destruendus. |
stercoris bovini, in vere collecti, sine apum læsione facilius | |
ab alveis fugatur. Sunt & apes solitariæ quædam, & | |
otiosæ, quæ volando per aërea loca, quasi exercentes se | |
cum apibus operosis, intrant alvearia, & comedunt mel: | |
sed apes operosæ eas interficiunt, ac extrahunt, maxime reges, quorum officium est | Apum reges sucos interficiunt. |
rempublicam suam æquis legibus tueri, & gubernare. Si quis apes secundum Ambrosium | |
lib. V. Hexamer. cap. XXII. oleo casum superfundat, propere necantur, | Oleo apes exanimantur. |
eo quod obstructis poris, aëreum spiramen illud haurire non possint: continuoque | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>