habentes. Aureum vellus est animal marinum de spongiarum genere, sed rarius, ac | Aureum vellus piscis. |
mollius ad modum lanæ. Lanugo eius in auri splendorem convertitur: dilatatur |
& prolongatur sicut vellus, moveturque dum est in mari, motu dilatationis & contractionis, |
quemadmodum spongia: noctum lucet vt igneus globus. Sturicus animal est | Sturicus piscis. |
marinum, medium inter plantam & animal, sicut stella, quinque angulos habens, rubei |
corii, & in medio rimas, quibus attrahit nutrimentum: nemoque providus homo |
eo vescitur. Maxima eius multitudo est in littoribus Norvegiæ. |
|
|
|
De Pisce, quem Norvegiani Svvamfysck appellant, maxima pinguedine eius, & aliis quibusdam Monstris marinis. |
|
CAP. XXXVIII. |
|
VARIETAS horum piscium, sive potius monstrorum, |
hic inserta est, ob eorum mirabilem formam, ac multifariam |
naturæ proprietatem, cum littoribus Norvagicis inter alias |
beluas sæpius appropinquant: capiunturque propter pinguedinem, | Pisces plurimi etiam monstrosii ob piguedinem capiuntur. |
quam habent copiosam, ac abundantem Eam nanque |
piscatores, vt carnes, supra ignem coquendo expurgant, venduntque |
ad vsum corii inungendi, aut causa luminis in lampadibus, |
cum tenebræ continuæ fuerint, conservandi, Occurrit |
igitur in primis rotunda forma monstrum, Norvagico |
idiomate Svvamfysck dictum, quod Albert. lib. XXIIII. de animal. Hahanc | Svvamfysck aquatile valde gulosum. |
sive Ahunum appellat, cæteris omnibus marinis beluis animal gulosius: continua etiam |
præda vix satiatur, stomachum distinctum non habere dicitur: vnde quicquid comedit, |
vertitur in sui corporis crassitudinem, vt nil aliud videri possit, quam vna massa |
pinguedinis adunata. Dilatatur & extenditur supra modum: cumque amplius extendi | Svvamfysck pisces evomit. |
nequeat, pisces per os facile eiicit, quoniam, vt cæxteri pisces, collo caret. Os eius |
continuatum est ventri. Est autem adeo crassum hoc animal, quod vrgente periculo |
carnem, pinguedinem, & pellem suam, vti hericius, super caput reduplicet, & contrahendo | Svvamfysck seipsem ob timorem consumit. |
se caput abscondat: neque id sine sui detrimento facit, quia inimicas bestias |
timens, fame vrgente se non aperit, sed esu carnium suarum sustentatur, magis eligens |
in parte consumi, quam a beluis totaliter deprædandum vorari. Scrutatur tamen | Hippopotam’ pedes vulnerat. |
vi salvetur, si periculum est sublatum. Ita hippopotamus piscis Nili fluminis(teste |
|