Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXXVI. De Spongiis, & Vrticis - Cap. XXXVII. De Stellis marinis, & Vermibus longissimis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
madentibus, nigricans color. Adhærent nec parte, nec totæ: intersunt enim fistulæ | |
quædam inanes, quaternæ fere aut quine, per quas pasci existimantur. Sunt & aliæ, | |
sed superne concretæ. Et subesse membrana quædam radicibus earum intelligitur. | |
Vrtica marina. | Vivere constat longo tempore. Vrticæ vis & natura est, secundum Plin. lib. IX |
cap. XLV. vt sit pruritu mordax, veluti vrtica terrestris. Contrahit ergo se | |
quam maxime rigens, ac prænatante pisciculo frondem suam spargit, complectensque | |
devorat. Alias marcenti similis, & jactari se passa fluctu algeæ vice, contactos pisces, | |
attrituque petræ scalpentes pruritu invadit. Deinde: Tacta vredinem mittit, paulumque | |
si fuit intervalli, absconditur. Ora ei in radice esse trasduntur: excrementa per | |
Vrticæ, & spongiæ a cæteris animalibus, et fruticibus tertia quandam naturam habent. | summa tenui fistula reddi: quibus etiam inesse sensum Plin. eod. cap. arbitratur, quippe |
quod nec animalium, neque fruticum, sed tertiam quandam ex vtroque naturam habeant, | |
vrticæ videlicet, & spongiæ. Aristoteles de ea lib. IIII. animalium cap. VI. | |
sic refert: Sentit, & manum admotam corripit, adhærescitque perinde ac polypus suis | |
brachiis, ita vt caro intumescat. Os medio in corpore continet, & de saxo quasi de | |
testa vivit, & prænatantes pisciculos excipit, retinetque, sicut manu admota hominis | |
Vrtica os medio in corpore habet. | agi dictum est, devoratque in hunc modum, quæcunque nacta est, esculenta. Est etiam |
genus quoddam vrticæ, quod & echinos, & pectunculos, in quos offenderit, corrodit. | |
Reliquam eius, ac triplicem spongiarum naturam Aristoteles, Plinius, Albertus, | |
ac alii tradunt. | |
De Stellis marinis, & Vermibus longissimis, | |
CAP. XXXVII. | |
Stella marina. | STELLAM secundum Plin. lib. IX. cap. LX. in |
mari sapientia claros autores mirari video: cujus figura | |
hæc est, quod parva admodum caro eius sit intus, extra | |
duriore callo. Huic tam igneum fervorem esse tradunt, vt | |
omnia in mari contacta adurat, omnem cibum statim peragat. | |
Medicinæ marinæ stellæ. | Carnes autem marinæ stellæ contra marini draconis |
ictus valent appositæ, vti refert idem lib. XXXII. cap. | |
V. Stella vero juxta Alber. lib. XXIIII. de animal. | |
piscis est in mari Occidentali, in figura stellæ formatus. | |
Stella marina ignei caloris. | De hoc dicitur, quod igneum calorem in se habeat, quia quicquid dervoraverit, |
mox in ventre eius ita coctum invenitur, sicut biscoctus panis. Hæc Albertus. | |
Quibus sit hoc cognitum (teste Plin. loco supra allegato) experimentis, haud facile | |
dixerim: multoque memorabilius duxerim id, cujus experiendi quotidie occasio est: | |
Homo insatiabilis in rebus inquirendis. | adeo humana calamitas ( nunquam in admirandis, & investigandis rebus satiabilis ) |
causam multorum haud præstat, vt cogatur his, quæ oculis coram conspiciuntur, etia | |
absque aliqua ratione dare fidem. Sed hic quoque piscis inutilis hominibus est ad esum. | |
Vermis longissimus in mari. | Est præterea in littoribus Norvagicis vermis glauci coloris, longitudine XL. cubitorum, |
& amplius, vix spissitudine infantiss brachii habens: lineæ modo, ita vt eius progressus | |
difficulter percipi queat, per mare se transmittit, nemini noxius, nisi humanis | |
manibus pressus: vnde contactum tenerrimæ cutis eius tangentes digiti intumescunt. | |
Vexatus, & detentus a cancris, tortuosum cursum evadendi gratia attentat: sed frusira. | |
Cancer enim brachiis suis quasi denticulatis forcipibus, tum etiam pedibus ita eum | |
stringit, vt non secus ac navis anchora demissa, firmetur. Hunc vermem sæpius vidi, | |
Vermes septenum cubitorum. | ab eius tactu nautarum informatiorie abstinens. Volater. tradit in vno flumine |
Aegypti vermes nasci septenum cubitorum, crassitudisnem vix pueri decem annorum | |
habentes. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>