|
SVNT etiam in Aquilonaribus terris , qui piscinas pro | Piscinæ singularium piscium. |
singulari quorumdam piscium quæstu extructas habet : quas |
aliquando emissis aquis desiccant , atque piscibus evacuant, |
vt nullo penitus relicto, easdem pro alio genere imponendo |
evacuatas relinquant: vnde et reductis aquis,atque | Pisces novi piscinis imponuntur. |
piscibus impositis novis, simul exoriuntur e semine priorum |
piscium latete in limo,veteris speciei pisces,atque amplius |
cæteris immissis coalescere deprehenduntur,Agyptiacis |
Nili piscibus non dissimiles , qui post annum a semine | Piscium Nili natura. |
sparso,& in limo recedente aqua relicto ,accessu redeuntis aquæ quasi infinita multitudine |
reviviscunt . Quidam etiam semen exenterando pisces receptum, in humido |
loco per hyemem custodiunt,vt tempore propagationis post vernale æquinoctium | Ova piscium certo tempore extra aquas servantur , vt rursus immittantur. |
in aquas emittant . Verum statim in aquas haud proiiciunt, eo quod a piscibus famem |
patientibus, ob pigritiam quærendi victus, illico devoraretur, prout plurimi tam |
malignæ naturæ sunt,vt vel propter præmissam rationem,vel odium proprii germinis |
augendi,vel luxuriam(vt in terrestribus animalibus dictum est) continuandam vorent |
proprium semen . Hoc autem tam fertile genus,nisi in tam infinita multitudine | Pisces cur adeo augentur. |
instar grani papaveris, vel milii,infinito numero de vno pisce emitteretur, non posset |
coalescere in aquis ad sustentandam humanam vitam. Cui optime,sed temperate | Piscium multitudo vel paucitas, vnde descendit. |
natura subvenit,vt vbi sint homines voraciores, veluti in terris frigidis(gelu cito vrente |
& consumente ) ibi providit de majoribus beluis marinis : vbi vero graciles morantur |
populi , pisces ordinavit tenuiores |
|
|
De differentiam multiplici Piscium, ac Piscibus venenatis. |
CAP.XXXII. |
|
QVONIAM in hoc præsenti tractatu de vario ac multiplici |
genere piscium , qui in Septentrionalibus oris majori |
in copia, quam alibi, propter frigus annexum occurrunt , | Differentia piscium multiplex. |
egimus: antequam monstra marina adjungantur , etiamnum |
differentiam eorum longe diversissimam ,quanquam fere omnes |
in aquis degant, paucis inferendam esse duximus . Ac primum |
quidem quoddam monstrosum genus piscium est , in |
littoribus Norvagicis stupendæ magnitudinis,similimum illi, | Piscium maximi. |
quod Plinius balenam appellavit, quaternum jugerum : de |
quo genere in sequenti lib.latius agemus . Quædam genera piscium differunt secundum | Piscium tegumenta plura,ac eo rundem differentiæ. |
tegumenta . Alia enim corio & pilis teguntur , vt vituli marini, hippopotami, |
canes marini : alia corio tantum, vt delphini: quædam viscosa pelle, vt anguillæ, |
borbochæ, capitati,tenchæ, quorum omnium ingens copia apud Septentrionales |
populos : quædam squamis , vt salmones,prasmi, & eius generis similes , quos |
Plin.pisces vocat:alia aspera cute,vt squatinæ(qua lignum & ebora poliuntur)passeres, | Pisces alii aliis in locis principatum obtinent. |
raiæ,percæ:alia molli,vt murænæ,oculatæ,trutæ,& similes . Estque hæc differentia |
inter pisces,vt alii alibi principatum obtineat: coracinus in Aegypto:zeus,idem |
saber appellatus , Gadibus: circa Ebusum salpa , obscœnus alibi , & qui nusquam | Salpa. |
|
|