Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XXX. De lapsu Piscium, Ranarum, Murium, Vermium, & Lapidum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVIA hæc materia physicis rationibus,& experientia demonstrativa | |
Causæ causarum non repetedæ | ( quod fieri soleat ) comperta est, supervacaneum |
est,quod in ea probanda repetantur plures causæ causarum , | |
aut fastidiosæ probationes . Sufficit enim hic indicasse, | |
similia etiam in Septentrionalibus oris contingere: | |
& forsitan sæpius ac frequentius ibi , quam alibi , ob nubium | |
viscositatem , & inclusum fœtificum calorem a sulphureis | |
mineris(quæ ibidem infinitæ,& efficaces sunt)aut | |
Mures e nubibus cadunt | aliis fœcundis exhalationibus excitantum . Quantum ad |
mures attinet, satis dictum est superiori lib. XVIII. cap. XX.quomodo,& qualiter | |
Hermelini muribus impinguantur | infinita murium multitudo de nubibus demissa , impinguat bestiolas illas Hermelinas |
vulgariter appellatas , Ranæ similiter, & vermes sæpe e nubibus decidunt, | |
sicuti & pisces : immo & triticea,ac siliginea grana,quæ germinant vsque ad | |
Triticea grana e cœlo pluunt | flores cœlestini coloris,atque exinde emittunt fructum satis multiplicatum . Verum |
de his raro contingentibus parva fit mentio in annalibus moderni temporis,vti alias | |
Historia effigiata totius orbis Norimbergæ impressa plena portentosis signis | major videtur fuisse facta in historia effigiata, dudum Norinbergæ impressa , quoniam |
ille liber plenus est eiuscemodi portentis , aut naturæ purgamentis. Meminit | |
Plinius lib. II. cap.LVIII. Anaxagoram prædixisse apud Græcos,tali die casurum | |
saxum e sole: quod ita evenit , atque pro majori portento deinceps habitum . | |
Et ipse quoque Plin. eode cap. dicit se talem vidisse in Vocontiorum agro paulo | |
ante delatum. Prioribus etiam capitulis plura adducit idem autor de | |
Aruspices docent cavenda prodigia | vigore fulminum, sed LVl.cap.de prodigiosis pluviis,lacte,videlicet |
sanguine, carne,ferro,lana,& lateribus coctis pluisse: | |
atque ob id aruspices cavenda præmonuerunt superna | |
vulnera : magni enim consules | |
occisi sunt. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>