Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XVI. De Piscatura equestrium piscatorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
MODVS hic piscandi supra glaciem,in magnis lacubus, | |
& dulcibus aquis , ac finibus salsi maris , singulo quoque | |
anno a mense Novembri in finem Martii , & amplius, | |
quoties opus fuerit, pro multitudine piscium capiendorum | |
Ingenium capiendorum piscium varium. | observatur . Sive enim glacies spissa, sive nive cooperta, |
sive clara, sive lubrica, aut prout frigore constricta sit,apparuerit , | |
aut quomodocunque natura eam produxerit , | |
nunquam deest ingenium , aut voluntas publicæ vtilitati | |
in necessariis rebus fideliter inserviendi. Ita frigus & | |
Modus calcandi glacie | æstum pariter æquo animo tolerant populi Septentrionales..Pro calcanda vero glacie, |
calceis tabulatis vtrisque pedibus congruentibus , ferreæ cuspides triangulares, | |
æqualiter in glaciem lubricam cuspidibus versis alligantur : quo fit , vt ad omnem | |
motum solidior figatur gressus, quemadmodum in firma terra . Si ferrum non adsit, | |
Calcei vncti lubrici in glacie fiun | nudis sotularibus sine cadendi formidine firmiter gradiuntur piscatores. In calceis |
vero corii vncti, nequaquam stabiliuntur pedes, propter gelu, quod corium hujusmodi | |
illico induratum in glacialem lubricitatem convertit:maxime si rara nix vnius | |
Casus improvisus in glaci | noctis , aut mediæ super glaciem sit respersa : quia hæc improvisum reddit casum |
in momento:alta vero, sive spissa, vestigiis solidiorem incessum et cursum permittit. | |
Mod’ piscandi cum equis sub glaci | Volentes igitur piscari sub glacie , duo magna foramina , latitudine VIII.vel X. |
pedum, centum & quinquaginta, vel CC. passibus , a seinvicem directo distantia, | |
aperiunt : inter quæ XXX. vel XL. minora foramina , latitudine vnius pedis | |
& semis , ab vtroque latere distantia XXX. pedum, intermedia constituunt : | |
tum per ea a primo grandi foramine immissos funes hastis longis sub glacie dirigunt, | |
directosque ad alterum magnum foramen , extremas horum funium partes sessoribus | |
Lupi super omnes pisces retia irrumpere conantu | equorum extrahendos committunt : iniunguntque,vt eo velocius equos ad trahendum |
incitent, quo retia ad exitum properare videntur , ne pisces captos se sentientes , | |
maxime lupi, impetuoso strepitu retia frangant , & evadant. Et sic extrahuntur | |
Pisces plaustris non mensuris dividuntur | plerunque pulcherrimo spectaculo, adeo grandi multitudine, & diverso genere |
pisces, vt non libra ( cujus vsus ibi non est ) sed integris plaustrorum, magnorumque | |
vasorum mensuris dividantur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>