Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XV. De glacialibus Instrumentis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
HÆC imago multorum aliis nationibus invisorum instrumentorum , | |
glaciem calcandi , perforandique formam demonstrat: | |
sine illis enim impossibile est tantam soliditatem | |
penetrare , vt saxea illa durities excavetur , pro foraminibus | |
incidendis, dividendis , ac piscibus extrahendis : vel. | |
in tanta lubricitate gressus,aut cursus intentandi,& producendi: | Instrumenta rum pendæ glaciei necessaria . |
quemadmodum superius lib.primo cap. XXVIII. | |
specialius de quolibet instrumento , & causa eius reperitur | |
expressum : immo latius in re militari , & glacialibus | |
bellis , quam necessaria sunt similia instrumenta, lib. XI. cap. XXIII & pluribus | |
sequentibus demPnstratum est:vbi etiam qualis sit vestitus militum armatorum | Vestitus militaris qualis in hyeme. |
in vehementissimo gelu , & longissima nocte , cum similibus ad bellum requisitis , | |
satis copiose enarratum . Hoc autem capite sufficiat hæc instrumenta monstrasse | |
Horum vero instrumentorum ad glaciei soliditatem effringendam excogitatorum , | |
Herodianus quoque lib. VI. meminit , dicens , Rhenum & Danubium hyemis | |
tempore frigore obduci: ac equitibus patere campi instar, & adeo | |
rigidos,vt qui hausturi ex illis aquam sint, non tam vrnas aut | |
vasa secum , quam secures & dolabras portare : cæsamque | Aqua tanquam lapis portatur. |
inde aquam sine vllo vase veluti | |
lapidem auferre posse. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>