multitudine voluuntur in lacu Benaco , in agro Veronensi , mense fere Octobri, | Anguillæ glomeratæ in lacu Benaco. |
videatur Plinius lib. IX. cap. XXII. vt in excipulis eius fluminis, ob hoc |
ipsum fabricatis , singulorum millium globi reperiantur. |
|
|
De æstiva Piscatione, & Aucupio |
CAP.XI |
|
DVO præcipue observare solent providi piscatores, vt in | Piscatores duo observare debent. |
aurora ante solis ortum , quando visus piscium maxime |
fallitur , gregatinique cibaria quærunt , & cum magno |
silentio piscari possint . Imago igitur superioris hominis, | Aucupium,& piscatura simul fiunt. |
duobus officiis, exercitiisque notatur , aucupis videlicet , |
& piscatoris . Aucupis , ob maximam aquatilium |
avium multitudinem, anatum , fulicarum , & mergorum: |
quæ æquo eventu, laboreque super caput callide rapiuntur, |
vt inferius pisces in aquis . Eliguntur ad hoc perficiendum |
aridi fungi betulini ligni , quos maximos ea regio gignit : qui per vadosas aquas |
projiciuntur, vt vagantes aves sint securiores . Auceps autem magno fungo,vti galea , |
caput contectus , ac mentotenus stagnum ingressus , insidias eis vt struat , ad |
volucrum natantium agmen progreditur : hæ viso fungo capiti aucupis imposito, |
persuasum sibi habentes , vnum esse e reliquis natantibus , appropinquantes manum |
ipsius aucupis intercipiuntur : & ita successive plures accedunt , similiter interficiendæ. |
Nam auceps exerta sensim manu,volucrem incautam cæco raptu pedibus | Volucres non fugiunt a capiente. |
prehendit, & demersam subtrahit in manticam ad id præparatam . Cæteræ volucres |
sua sponte subnatasse comitem arbitratæ , quærendi victus causa ( vti solent) nil solicitæ , |
omnes suum inter prosequuntur , vt sic in aucupis & ipsæ manus cadant . |
Quod autem altera manu amplo casse piscatur, non frustra agit : quippe aquam pedibus |
eius turbata, piscium oculos alioquin debiles, debilissimos facit, adeoque incautos | Piscium multitudo capitur variis instrumentis |
reddit, vt vltro in retia tendant . Præterea hamo post tergum ,brachiumque longo |
fune dimisso, non importune piscatur. Vbique etenim tanta piscium occurrit multitudo, |
vt quibuscunque piscariis instrumentis , etiam singulis membris applicatis , facilime |
|