Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. X. De Piscatione per flammas
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVIA superiori cap. de furca ferrea dentata , qua lupi aquatiles | |
facile capiuntur , mentio facta est: ideo prima virtus | |
eius erit hic ostendenda : quia ea, ob plures hamos, sagaces | |
nta piscandi aptissim | piscatores in captura luporum , ac anguillarum præcipue |
vtuntur ,maximumque quæstum facilitate talium instrumentorum | |
assequuntur : eo tamen modo , quod in lintribus | |
monoxylis , aut duobus e lignis confectis , in prora | |
piceis tedis alacriori , quoniam tenebræ sunt , suscitata | |
flamma , videant lupos, & anguillas admirationis causa in | |
magna multitudine accedentes, atque eos ferro hoc hamato transfossos,ad vsus suos | |
retrahant. Quandoque etiam suppositis lignis grossioribus , in natantibus crustis | |
stupid | glacialibus extructo igne , simili ferro , quasi in navicula starent , acquirunt pisces: |
qui ita stupidi redduntur , vt nullum adesse periculum putent. Similiter & frondibus | |
in navigio erectis capiuntur, quibus pisces quiescendi gratiam sese submittunt. | |
elevantur ad sonum tonitru | illæ elevantur ad sonum tonitru .Sæpe etiam accidit, vt sævientibus tonitruis , anguillæ tanquam non securæ in gurgite, |
aquas exilire volentes , vel retibus , vel hamis , vel cassibus , ac ligneis ædificiis | |
quadratis perforatisque,in maximo numero capiantur : & hinc est major incolarum | |
proventus , quando tonante cœlo ab antris excitantur anguillæ , alias difficulter | |
exituræ. Item appenso sufficientis ponderis saxo ,cuneata vasa lignea perforata, | |
culmis pisorum repleta , & ad fundum vsque demersa , pro ingressuris piscibus | |
vus capiendi piscen | servant. Nec frustra : alligatis enim funibus extrahuntur ad summum vsque |
repleta. Is modus est noviter inventus , & mire lucrosus . In hyeme latent | |
in limo profundo , vbi stagna non congelantur:quæ si totaliter glacie constricta | |
fuerint , simul omnes respiraculum ab aëre non habentes , pariter suffocati moriuntur, | |
6dieb extra aquas vivun | prout alias vidi, & infra de glaciali piscatura dicetur . Diu etiam , scilicet sex |
diebus anguillæ extra aquas , præsertim Borea flante, in agris pisis consitis vivere | |
solent: sed sabulo,vel cinere sparso, inde egredi non possunt. Mire delectantur sub | |
crud√¶ comeduntu | frumentariis molendinis,ob dulcedinem farinæ minutatim descendentis . Maxima |
anguillarum multitudo in Aquilonaribus terris reperitur,tam sale conditarum,quam | |
sumo siccatarum : & hæ crudæ comeduntur . Quomodo autem glomeratæ anguillæ mirabili | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>