|
turrita insuja dicitur: caius latitudinis elevatio est circiter 82. grad. longitu. 42. |
Est autem hoc oppidum in loco plurimum amœno, & commodo situatum: nec | Thorna emporium valde frequentatum. |
aliud emporium frequentius in toto tractu suppolari, quam est hæc Thorna. Ad ipsam |
enim confluunt Russi albi, Lappones, Biarmi, Bothnienses, Finni, Sueci, |
Tavasti, Hessingi, & complures alii, e partibus Norvegiæ, per altissimos montes, | Nomina gentium. |
& vastas solitudines, ac Iempthiam regionem: & hi omnes, partim oblongis |
naviculis, incitatissimis fluviorum casibus aptatis, partim curribus domitorum |
rangiferorum instar cervorum vtuntur, partim etiam pandis perticis, quibus conspersa |
nivibus juga montium cito superant, celerique allapsu concurrunt, vti in principio |
hujus voluminis explanatum reperitur. |
|
|
De multitudine Piscium hujus Emporii. |
CAP. II. |
|
COMPORTATI pisces diversarum specierum e piscaturis |
superiorum fluminum in hunc locum, mercatoribus | Rerum commutatio vbi exercetur. |
longinquarum provinciarum rerum commutationem venundantur: |
& hoc in colligatis fasciculis quingentarum |
gravium librarum, quod pondus illic est vsitatius: & præterea | Piscium diversitas. |
in maximis vasis sale conditi pisces, seu alio modo |
suavioris saporis conciliandi gratia fumigati. Ad hanc insulam | Nomina locorum. |
frequentiorem navigationem Holmenses, Aboënses, |
Raugmenses, & Eregrundenses, quotannis in maximo |
capiendo lucro instituunt, ac mercimonia non pecuniarum numeratione ( eo quod | Nummi quo in loco non æstimantur. |
gens illa nummos non æstimat) sed commutatione rerum necessariarum, prout libro |
IIII cap. V. fuit enarratum, distrahunt. Et id quidem fit, quia ad hoc emporium ob |
populi simplicitatem, ac credulitatem, plerumque a dolosis mercatoribus importata | Moscovitarum gens astuta. |
moneta, deprehensa sit falsa, vafro præsertim irigenio Moschovitarum, qui illuc circa |
æstivale solstitium (vti ego M. D. XIX. vidi )in magno numero, navigia in |
humeris aliquando inter distantes aquas portantes, concurrere solent. Sed dolus eorum | Dolus punitur. |
cum detegitur, repentinam illico recipit vltionem, prout superius lib. VI. cap. XIII. |
clarius patebit intuenti: vbi etiam de damnis vilissimæ monetæ plura dicuntur. |
|