Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. I. De triplici Bothnia terræ Septentrionalis, & abundantissima eius piscatura
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Bothnia, id est fundus vasis. | BOTHNIA, quæ sinum Gothicum, sive Sueticum |
ad Septentrionem terminat, latissima est terra, divisa in | |
tres magnas provincias, Occidentalem, Aquilonarem, & | |
Orientalem. Qui Aquilonarem incolunt, piscatu maxime | |
vivunt: non quod agrum sterilem habeant, sed quia | |
Copia piscium maxima. | tanta est his copia piscium optimorum, vt in omnium necessariarum |
rerum permutationem abunde sufficiat. Suntque | |
in omnibus rebus locupletes: siquidem ex Hispania, ac | |
Merces exoticæ. | Lusitania optimum vinum, & sal: ex Anglia, & Flandria |
pretiosum pannum: ex Germaniæ civitatibus variam domorum supellectilem | |
Merces internæ. | & ornatum, præter domesticum cultum: ex Suetia, & Gothia triticum, siliginem, |
hordeum, & omne genus necessarii leguminis illuc navibus advectum, comparant. | |
Omne littus, insula, sinus, amnis, rivulus illic exuberantem piscium copiam toto | |
Insulæ plurimæ. | anno, maxime tempore æstivo, quo omnia ibi amœnissima sunt, præbet. Insulæ |
circa maris littora plurimæ sunt, & jucundissimæ: quæ herbis, arboribus, & graminibus, | |
Amœnitas singularis Bothniæ. | maximam recreandi delectationem exhibent. In arboribus avium diversi |
generis suavis concentus: piscium mira varietas, sese super vndas ludendo efferentium: | |
piscatorum maximus in omni loco proventus: nulla illic nociva belua in mari | |
nullum perniciosum reptile, aut formidabile animal prope in terra: nullæ tenebræ | |
tempore totius æstatis: nullus ardor solis: aber salubris, & temperatus: omnia | |
Turpitudo nulla in populo. | ibi jucunda, quieta, & tranquilla. Verum quod magis mirum est in tanta locorum, |
& temporum amœnitate, ac licentia, nullum turpis lasciviæ facinus admittitur: castus, | |
& verecundus inter homines vtriusque sexus convictus: nec incestus, nec fornicatio, | |
Ignorantes vitia beatiores. | nec adulterium fit, aut nominatur in illis: tantum enim valet lex Domini |
immaculata apud simplices illos populos, vt ipsorum castimoniæ multi in lege divina | |
Thorna oppidum. | doctissimi cedere videantur. Labitur e montibus hujus Aquilonaris Bothniæ |
(id est fundi maris ) vndosus, & profundus amnis: qui duobus ostiis fertur in mare, | |
relicto in medio brevi spatio, in quo fundatum est oppidum, quod Thorna, id est | |
turrita | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>