per omnia imitantur: item aliæ boum mugitum. Item aliæ, quæ equorum hinnitum |
faciunt, vt a pascuis abigant inimicum. |
|
|
De Avibus ignoti nominis in Lacu albo. |
CAP. XLV. |
|
LACVS albus inter Scricfinnos, & Biarmos, ac Moschovitas | Lacus albus. |
versus polum Arcticum situs, dominiorum & gentium |
terminos habet, longus & latus, adeoque piscosus, vt |
quibusuis piscatoribus, æstivo præsertim tempore, exhibeat |
se sine sui diminutione liberalem. Quare ad eum | Lacus inexhaustus piscibus. |
multæ gentes accedunt, domesticam provisionem ex eius |
abundantia facturæ per totum annum. In eo lacum, & penes |
eum habitant infinitæ species avium, continuum garritum |
fere sex mensibus sub clarissima luce dierum ac noctium, |
vsque ad grave fastidium emittentium. Quædamque earum ignoti nominis sunt, | Quæstus e plumis. |
& maxime mollium plumarum, vt incolæ eas venantes, exinde acquirant ingentem |
quæstum. Opus enim est in his regionibus frigidissimis, pro arcendo gelu vti plumis, | Remedia arcendi frigoris. |
& mollibus lectis, præcipue pro adventitiis viatoribus, qui talibus asperitatibus |
non sunt assueti. Cernuntur hic diversorum hominum habitus, in navibus |
(Strudzar, & Haapar dictis ) Moschovitarum scilicet, Finnonum, & Scricfinnorum, |
quibus stante regionum pace, pacifica est compiscatio ineunda, vt nulli (quod |
mirum est ) injuria pro quæstu, seu captura piscium, aut avium irrogetur: nisi furto | Furta rara propter lucem. |
(quod raro accidit propter continuam lucem ) aliquid ablatum fuerit, aut falsificatum. |
Gens enim illa Moschovitica more Græcorum astuta est, & varia in |
verbis. Videntur etiam aves onocrotali, saccum sub gutture habentes, |
ne & deesse videatur inexplebilis avis: de quo suo loco, |
sicuti & corvo, & reliquis nonnihil fuerat allegatum. |
Item in hoc lacu infiniti cygni, anates, |
& anseres reperiuntur. |
|