Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XXXV. De niualibus Auiculis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
EST præterea admiranda quarundam avium Aquilonarium | |
natura, quod in sylvarum solitudine ita sese contineant, vt | |
ibi genitæ humanis habitaculis nunquam, vel raro appropinquent. | Aves nivales. |
Sturnorum magnitudinem, & colorem æstate | |
habent: hyeme vero multiplicatis nivibus semper candidæ | |
apparent, veluti cygni. Pedes earum rubei, vt nigrarum | |
ciconiarum: sed rostrum croceo colorem decorum, breve tamen | |
& acutum. Cibus earum, vt cæterarum avium, vermiculi | Cibus avium. |
inter cortices rimosarum arborum latitantes, vel aridi | |
pinorum, aut abietum, aut coryli fructus: quæ etiam sub asperrima hyeme vim | |
nutrimenti non amittunt. Sed difficile capiuntur retibus, laqueis, arcubus, aut balistis, | |
ob nivium profunditatem, cum pulchriorem colorem habeant, quam saporem. | |
Vbi vero alites prædictæ concavitates nivium, veluti abditas specus sortitæ | |
fuerint, eas ingrediuntur, sese balneantes, vti pulvere gallus, vel sturnus arena: deinde | Aves nivib’ se balneantes. |
cacumina arborum nivibus oppressarum repetunt, tanquam locum naturæ beneficio | |
majorem voluptatem administraturum: immo & necessitatem, vt eminentius | |
præcaveant insidias importunas accipitrum: quibus visis se in medias nives intrudunt, | |
vt passeres contra milvum inter spinas, & demum nivibus consumptis, inter | |
arbores densas tempore veris. Quando ab albedine in cinereum colorem naturali varietate | |
transeunt, vitam degunt placidam, nullum inter rapaces alites accipitre minore sentientes | Accipiter avium hostis acerbior. |
hostem severiorem. Quod vero cernuntur arbores sub candidis illis avibus | |
incurvatæ, maximam abundantiam nivium signat: quia proceræ arbores velut semicirculi, | |
aut arcus in terram depressæ, per menses Decembrem, Ianuarium, | |
& Februarium, aut amplius detinentur. Adhæret enim nix densa, latioribus | Abundantia nivium anni fertilitate prænuntiat. |
ramis frigore congelata: augeturque frequenti nivium | |
casu, vt sæpius importabili onere vastæ arbores vel rumpantur, | |
vel in partes dividantur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>