| Februario, Martio, quando nives vt turbines, typhones, vel tempestates gravissimæ |
Modus venandi gallos sylvestres. | e nubibus descendunt, prout superius cap. de nivibus lib. primo est expressum. |
| Cumque coopertæ sunt, penitusque vt nulla videatur conglobatæ, certis hebdomadis |
| cibo in gutture collecto egesto, ac resumpto vivunt. Venatorum canibus |
Sagacitas venatorum. | non produntur: attamen sagacitate expertorum venatorum sæpius evenit, vt canibus |
| in odore errantibus, ipsi signis deprehensis maximum numerum vivarum avium |
| comprehendant, extrahantque ad magnum lucrum. Sed id fieri oportebit celeriter: |
| quia audito canum latratu, mox vigore alarum ( non secus ac agmina apum) erumpunt, |
Aves sub nivibus iterum se recondunt. | & se in sublime efferunt. Quod si præsentiunt nivem imminere majorem, prædictos |
| fructu iterum devorato, aliud domicilium captant, inque eo manent vsque ad finem |
| Martii, vel celerioris resolutionis nivium, sole Arietem egrediente: tunc enim nive |
| liquefacta, naturæ instinctu ( vt multæ aliæ aves)a latebris surgunt, ova pullosque producturæ: |
Gallus sylvester diligentius observas pullos. | & hoc in montibus, vbi vepres sunt, & arbores densæ. Mares & fœminæ |
| vicissim ova cubant, & vterque pullos observat, & præsertim mas, ne ab |
| aquila, vel vulpe rapiantur. |
| |
| |
| De venatione earum extra nives. |
| CAP. XXXIIII. |
| |
| Hæ aves in maxima turba congregatæ volant, atque in |
| altis arboribus, præsertim betulinis, manent: nec descendunt, |
| nisi propagationis causa, quia in earum arborum |
| summitate habent sufficiens nutrimentum. Et eo viso, |
Modus venandi gallos sylvestres. | scilicet quod sese dilatent per campos, etiam nivem repletos, |
| venatores sive rustici, ad quos rura spectant, baculis |
| seu sustibus longitudine VIII. vel X. pedum, obliquo |
| situ e terra supra nives erectis, e quorum summitate |
| dependet laqueus ad omnem tactum mobilis, venantur |
Aves mire saltantes. | hujusmodi aves: quia in congressu naturæ mire saltant, vti perdices currunt: & |
| ita incidunt in laqueos, atque pendentes. manent. Cumque vna funiculo videtur |
| suspensa, aliæ eam liberaturæ advolant, & similibus laqueis irretiuntur. Est etiam |
| alius modus eas capiendi, videlicet sagittis sub vmbra equorum ( prout superius |
| dictum est de erythrotaone )vt minus insidias valeant præcavere. Tempore autem |
| propagationis, incessabili garrulitate alterutrum se superare volentes canunt, mares |
Aves cantu se produnt. | præsertim vt longo latoque spatio per omnes sylvas audiantur: seque cantu frequentius |
| produnt. Est etiam alia avium species, Bonosa dicta, carnes habens exterius |
Bonosa avis. | nigras, interius albas, satis delicatas & sapidas more perdicum, licet sint |
| magnitudine phasianorum. Tempore coitus masculus hianti ore currit, donec |
Modus propigationis. | spumet: tunc fœmina occurrens spumam recipit, indeque videtur concipere |
| & parere ova, atque educere pullos: quod Alberto non placet. |
| Carnes vero supradictarum avium, sylvestrium scilicet |
| gallorum, sunt admodum dulces, & temperatæ, vt caponum: |
| & ob id ingeniose, vt dictum est, hyeme |
| scilicet laqueis, & æstate sagittis capiuntur. |
| |