Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XVI. Adhuc de assertione plurimorum autorum de natura Cygnorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
AMBROSIVS dicit: Cygnea carmina sub gravi terrore | |
mortis imminentis delectant: naturales enim edunt modulos, | |
quibus paludes resonant dulcissima suavitate. Iorath | |
tamen dicit, olorem dulci modulatione minime delectari: | Modulatio dulcior morti vicinior apparet. |
sed cum suavissime modulatur, tunc signat, quod morti suæ | |
magis vicinatur. Plinius lib. X. cap. XXIII, olorum mortem | |
narrari cantum flebiieni falsum arbitratur aliquot experimeritis. | Experimenta falsa. |
Cygnus itaque, vti plumas habet albas, ita carnes nigras, | |
fortitudinem in alis habens: quod colericam signat complexionem. | Plumæ albæ & carnes nigræ. |
Ideoque iracundus, oneris impatiens, nec libenter volat. In lacubus, | |
& stagnis quiescit. Vno pede natat, altero dirigitur vt velo. Piscibus nutritur, & | |
herbis. Penes aquas nidificat in arundineto. In pullis educandis solicitus: qui primum | Cygni descriptio. |
cinereum, deinde candidum colorem habent. Avis hæc plena convitiis fertur, | |
vt ea clamante, reliquæ volucres omnes sileant: vnde & olor dictus, quasi alogos, | |
quod Latine dicitur injuria. Est tamen nautis placida in prognostico visa, vt | Olor. |
Aemilius dicit: | Avis placida nautis. |
Cygnus in auspiciis semper lætissimus ales. | |
Hunc optant nautæ, quia non se mergit in vndis. | |
Non longe a Londino Regia civitate Angliæ, in flumine Tamesia reperiuntur plura | |
millia cygnorum domesticorum: etiam in lacu Scotiæ, Spina dicto. Olores, sive cygni, | |
ad alia loca pabuli gratia migraturi, congregati commeant, tali ordine volandi, vt impetum | |
rostrato ferantur, quo facilius aëra findant, quam si recta fronte impellerent: a tergo dilatati, | Volatus rostratus |
vt in cuneum porrigatur agmen, colla præcedentibus imponunt: fessoque duce | |
tergo illum recipiunt. Cygnus in capite percussus, facile moritur: alioquin multas | |
sustinet læsiones. Cassiodorus lib. I. dicit beluas ipsas sono hominum conformi | |
plurimum delectari. Ita & Plinius dicit passim, quod videlicet aves vt cygni, pisces | |
vt delphini, terrenæque bestiæ cantu mulcentur, somnique dulcedine capiuntur, vt superius | Bestiæ cantu mulcentur. |
dictum est. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>