Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. VIII. De Anate, & genere eius
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ANAS ab assiduitate natandi dicta, omnibus nota, tam | Anas in duplici genere est. |
sylvestris quam domestica, alioque modo & genere divisa, | |
hic veniet annotanda, maxime quod in Septentrionalibus | |
aquis tanta earum, præsertim sylvestrium, copia est, vt fere | Anatum infinita multitudo in aquilone. |
cunctas aquas cooperire videantur. Non enim eas aucupes | |
exturbant, nisi raro: quia anatum carnes frigidæ sunt, | |
& grossi nutrimenti: immo verius, quia longe meliores | Carnes sylvestrium avium meliores. |
e sylvestri venatione, quam aquatica, habet carnes. Et licet | |
anates diversi sint generis, tamen omnes conveniunt in | |
forma rostri, seu oris lati, & figura pedum membranalium ad natandum, colore secundum | |
qualitatem regionis ab invicem discrepantes. Domesticæ tamen prope | Anates domesticæ fere omnes candidæ. |
candidæ sunt vniversæ: sed sylvestres non nisi in tepidis aquis morantur, quarum | |
subterraneæ venæ calidam quasi sulphuream exhalationem continue subministrant. | |
Ne tamen glacie constringantur aquæ hujusmodi, naturæ instinctu circulariter, | |
& oblique natantes, eas aquas servant apertas, tantumque vociferantur, | |
vt ad magnam viarum distantiam inde audiantur. | |
Cum vero vehementia frigoris fuerint superatæ, in | |
sublime se elevant, vastum mare velut vnicum | |
præsidium pro securissima | |
statione petentes. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>