Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. VII. De proprietate Aquilarum, & cubatione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Ova foventur in pellib’ vulpinis aut leporinis. | OMNE autem genus earum hoc proprium habet, quod |
pellibus vulpinis, & leporinis casu inventis, vel ab eis | |
extractis, ova fovenda involuunt, nidisque beneficio caloris | |
solaris cubanda reponunt. Non enim continuo cubare | |
Vngulæ incurvantur. | possunt, manentes in nidis: quia vngulæ tantum curvantur, |
vt rebus prædandis ineptæ reddantur. Curam tamen | |
erga pullos educandos maximam gestant, pisces, aves, | |
Venatorum industria. | lepores eis in escam afferendo. Quod cum consyderant |
sagaces venatores, nidos ascendunt, anosque pullorum ligaculo stringunt, vt comedendi | |
incurrant impedimentum. Soliciti itaque parentes erga sobolem ægritudine | |
liberandam, omnia genera ferarum in cœlo, terra, marique recepta, nidis important, | |
Copia escarum. | vt diverso medicamine, vno vel altero modo suscepto sanentur. Congeritur |
in hanc rem maxima escarum copia: quam aucupes extrahunt, comeduntque, vel | |
vendunt. Nec sterili quæstu, id accidere solet, cum aliquando lepores, gallos syluestres, | |
anseres, anates, lucios, & pisces magnos, plurium florenorum æstimatione | |
Lucrum duorum pullorum. | inveniunt, inventosque domesticis cibis apponunt, vel magno pretio vendunt, |
Colligitur, aucupem vnum quandoque plus duorum pullorum proventu lucrari, | |
quam colonum aliquem prædiis binis. Ne tamen pulli hujusmodi fame pereant, | |
anum soluunt, amimæque in famelico corpore pendenti appositos cibos permittunt, | |
iterumque restringunt, quanto longius id natura concedit. Est nanque aquila adeo generosi | |
animi, vt pullos proprios nunquam dimittat, antequam sibiipsis enutriendis | |
Pulli non deseruntur a parentibus. | sufficiant: nec est putridas escas apponit, sed recentes. Nobilitate naturæ aquila |
nedum aliis avibus secum permittit pastum, verum eo deficiente, ex eis vnam | |
rapit devorandam: vnde & pennæ aquilæ in pharetris telis appositæ, | |
Pennæ aquilæ alias consumunt. | pennas alitum consumunt, præcipue anserinas. Item visa aquila |
cæteræ aves pro eo die tantum terrentur, vt vix famem | |
pulsuræ exeant in prædam. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>