Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XVIII. Adhuc de eodem animali præscio futurorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
TRANATAT hæc bestiola per amnes exiguo ligno, | |
caudam habens pro velo expansam: non enim ei natura | Cauda pro velo. |
alium concessit natandi modum, propter exiguum corpus, | |
& nimiam pilorum densitatem in cauda villosa: qua | |
cito imbuta aquam, mergeretur in fundum. Neque pedes | |
habet huic necessitati accommodatos: alioquin sagacissima | Bestia provida. |
est tempore caloris, vt cibos habeat pro parte longæ | |
hyemis reconditos, vbi dormiendo, & quiescendo reposuerat | |
nidos: quos claudit ad latus, vel aperit juxta | |
flatuum asperitatem. Nuces autem corylinæ, & faginæ, sive pinei pampini, sunt | Cibus sciurorum. |
cibus earum. Estque alia earum species, quæ somno pascitur pro cibo. Miræ pernicitatis | |
sunt in saliendo de vna arbore in aliam: caudaque librant motum, & agilltate | |
vngularum acutissimarum in ramis exultant, ludosque pulcherrimo spectaculo | Lusus in nivib’ |
super congelatas nives ostendunt. Harum pelles decadum numero ad plura millia, | |
quasi ad totam Europam navigiis institorum exportantur, pretri augmentum | |
viarum longitudine, atque voluptate eas concupiscentium, accumulantes. | |
Senibus quidem vtilis, & honestus vestitus est: sed minime | |
deservit armatis, aut fortibus viris: quibus congruit | |
lupina pellis, vel gulonina, prout | |
supra cap. VII. reperitur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>