| etiam vsu gentium Aquilonarium pelles earum sunt, ad fimbrias ( propter corii |
| tenacitatem ) vestium ampliandas. Numero decadum, vt castorinæ, atque vulpinæ, |
Pelles falsificantur. | seu mardurinæ &c. divenduntur: carbonibusque, & piceo sumo falsificantur, vt |
| appareant nigredinem tenere resplendentem: sed mox linteo albo attritæ, colore relicto |
| sophisticationem ostendunt. Ita & luporum pelles carbone, ac creta pulverisatæ, |
Pelles sciurinæ. | linteo confricatæ, demonstrant falsificationem. Ita & sciurinæ ( Dosse Italice dictæ) |
| pelles, creta respersæ, seipsas panno adhibito atro ostendunt, quis naturæ, vel artis color |
| sit inveniendus, & æstimandus, vt supra lib. VI cap. fi. nonnihil est dictum. |
| |
| De Sciuris. |
| CAP. XVII. |
| |
Sciuri innumerabiles in aquilone. | HORVM animalium minutorum infinita est multitudo in |
| Septentrionalibus sylvis, pilorum densitate & colore distincta: |
| vna adiecta infallibili regula, quod quanto magis |
| tractus terrarum vergit ad Septentrionem, tanto pulchriores, |
| frigore causante colorem, sunt harum bestiarum pelles, sub |
Regula notanda. | elevatione poli scilicet 77. graduum incipiendo versus |
| supremum polum: in quo spatio venatores magis fatigantur, |
| quam satiantur, hac infinita præda vbique in arboribus, |
| veluti grege piscium in aquis abundante, ea præsertim commoditate, |
Arboret humiles. | quod arbores non sunt sublimes, in quibus hæc animalia ludunt. Sed |
| reflectendo ad Meridionalem regionis situm, quanto magis reditur ad Austrum, |
Regula. | tanto deteriores, & magis fuscæ occurrunt pelles. Caro hujus |
Dentes præstigiosi. | bestiolæ assa, venatoribus est pro esca suavi. Dentes vero |
| præstigiatoribus serviunt, vt iis detegant futuros |
| eventus. |
| |
| Adhuc |
| |