Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XII. De Lyncibus, & pellibus eorundem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
</table> | LYNCES in Septentrionalibus sylvis non adeo frequentes |
generantur, vt lupi, licet impares haud sint in aviditate | |
prædarum. Quod autem Plinius lib. VIII. cap. | |
Lyncurium. | XXXVIII, asserit, eorum vrina gemmam lyncurium |
vocatam, instatque carbunculi rutilantem, humi defossam gemerari, | |
atque in succinum converti, verisimile non videtur, | |
vt cum hæc bestia aliis invidens, vrinam suam arena, | |
Opinio succini generati refellitur. | vel terra opertam, profundius claudat: quo nunquam |
perveniunt muscæ, ranæ, araneæ, vermes, bruchi, culices, | |
neque formicæ: quæ passim in succino omnium colore variato, inclusæ videntur, | |
prout superius lib. XII, cap. VIII. IX. ac XX. diffusius est ostensum. Nec lyncum | |
transitus est prope rivos, vel aquas, sed campos, & sylvas: vnde lyncurium, sive | |
succinum inde generatum ad mare, & deinde vt tempestatum in tot millibus librarum, | |
in littora Prutenica detrudi, & colligi posse, credibile non sit. Natura igitur | |
Natura lyncis. | lyncis est, vt non respiciat retro, sed continuo progressu, & saltu præcipitet cursum. |
Cibus illi sylvestrium cattorum frequentior, aut suavior est: quia sicut illis libentius | |
Pelles lyncinæ. | vescitur, ita & eorum latibulis, vt rapiat, insidiantur. Pelles eius mollioribus plumis, |
& pulchrioribus maculis præditæ, satis care venduntur, præsertim in | |
Pelles in frigore meliores. | asperrima hyeme prædatæ: tunc enim in virtute, & colore sunt |
aptiores, vti æstate viliores, immo deteriores. Qualiter autem | |
& hæ, & aliæ pelles falsificentur, videat qui | |
velit, supradictos VI. lib. cap. vltimo. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>