Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. V. De Castoribus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Habitatio castorum. | ETSI Solinus Ponticas aquas tantummodo inhabitare, & |
genus propagare æstimat castores: tamen in Rheno, Danubio, | |
atque paludibus Moraviæ reperitur id genus in copia | |
Abundantia castorum maxima in Septentrione. | magna. Sed salva hac opinione, divinæ providentiæ attribuendum |
est, quod maxima horum animalium abundantia | |
est in Septentrionalibus aquis, eo quod quietiores sunt, | |
quam Rheni, vel Danubii: vbi strepitus est, & incessabilis | |
Domus castorum super aquas. | navigantium labor. In Aquilone infiniti fluvii sunt, & arbores |
aptissime, pro domibus ædificandis: quas & mira fabricant | |
arte, docente magistra natura. Gregatim etenim ad cædenda ligna incedunt, | |
dentibusque ligna præscindunt, & præscissa ad sua latibula miro modo comportant. | |
Ignavi castores laborare coguntur. | Nam vnum e suo gregem laboribus inutilem, desidem, aut ignavum, vel senio confectum, |
sed maxime alienæ societatis, & gregis profugum, pro vehiculo pedibus | |
elevatis supinum, in terram dorsotenus sternunt: inter coxas, & crura ligna ordinant, | |
Castor supine tractus pondus portat. | & componunt: & eum trahentes ad suas mansiunculas, a lignis exonerant: iterumque |
exeunt, & redeunt, donec institutæ domunculæ fuerint elaboratæ, situ scilicet | |
bicamerali, vel tricamerali, vt corpus ab aquis emineat, atque cauda in eis quiescat: | |
Domus tricameralis. | quæ, vt pedes posteriores, pro piscibus in escis habetur. Est enim cauda instar piscium |
squamosa, coriaria, tum densitate suffulta, atque nodis latentibus mire distincta, delicatissimam | |
Esca delicatissima. | præbens escam, atque medicinam iis, qui sauciis intestinis elanguent. Nec |
periti coci eius præparationem ignorant, sive pro cibo, sive pro medica refocillatione | |
Dentes acutissimi. | sit præparanda. Dentes habet acutissimos, vt arbores juxta flumina, |
quasi ferrea novacula cædat: quin & hominis, venatoris præsertim, | |
parte comprehensa, non ante, quam fracta concrepuerint | |
ossa, morsu resolvit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>