Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. IIII. De Ceruis, & Damulis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
LICET in Septentrionalibus terris plus, quam in alia orbis | |
vlla regione, videntur asperrima frigora prædominari: | Frigora aquiloni asperrima. |
tamen innumerabilis ibidem etiam ignoti generis animalium | |
multitudo reperitur, vt partim dictum est, atque peramplius | |
ostendetur. Inter quæ ad esum humanum prædicti | |
onagri, & hic dicendi cervi, damulæ, atque capreoli, | |
nobiliorem sortiti sunt æstimationem: & ob id eorum venatio | |
solis nobilibus, atque eorum officialibus, & privilegiatis | Venationes nobilium et exemptorum. |
regnicolis, vt sunt hospitum receptores, & Ecclesiarum | |
præsides, antiqua lege reperitur admissa: atque etiam ne aviditate venatorum | |
(quorum maximus ibi numerus est) solitudines evacuentur in sobolis propagatione. | |
Cornibus tamen in nemoribus, tanquam pignore futuræ prædæ relictis, vtuntur | Cornua cedunt occupanti. |
occupatores: licet non facilius sit ea invenire, quam cervas prospicere parturientes, | |
aut onagrum liberum in terta salsuginis rugientem. Singulis annis cervos | Cerva paritura non videtur. |
cornua veris tempore amittere Pli. lib. VIII. cap. XXXII. opinatur, & nova | |
reparare. Sed interim quasi mutili & inermes, locis abditis solivagi latent. | |
Cervorum venatio facilis est, quia inermes, & timidi, nullum habentes præsidium, | Venatio cervorum facilis. |
nisi in celeritate fugæ. Proinde filios saltu, & cursu edocent, vt fugere possint. Mares | |
cervi cornibus inter arborum ramos manentibus, venatoribus cedunt. Sunt etiam | |
cervi simplices admodum, vt nonnunquam viso venatore stupeant, & omnia admirentur, | Cervi simplices stupent. |
viatoresque eminus sequantur. Sæpe etiam vi canum vrgente, ad hominem | |
confugiunt. Mulcentur etiam cantu puerorum, sed magis pastorali fistula delectantur: | Cervi mulcentur fistula. |
& præcipue virginum, quibus jacentes se attrectari permittunt, & hinnuli, ac | |
damulæ illas sequuntur blandioribus sonis allecti. Cervi fugiunt audito canum latratu, | |
quem fallunt sequentes ventum. Erigunt aures, & acute audiunt, deprimentes | |
obtusi fiunt. Dictami Cretensis herbæ vsu venenatas sagittas eiicientes, vulnera | Dictami virtus. |
propria sanant, centum annis viventes. Præda venatione capta, nobilior est: insidiis, | Præda nobilior quæ est? |
fastidiosa putatur. Cervinæ carnes esæ, sebres arcent, vt in aliquot illustribus | |
fœminis actum esse Plinius lib. VIII. cap. XXXII. testatur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>