Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XIII. De externo testimonio eiusdem hospitalitatis - Cap. XIIII. De periculis hospitum ingratorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
probro gravius hospitium negare transeuntibus, ita vt fit certamen, quis advenam hospitio | |
suscipiat: cui gratuita liberalitate omnia exhibent hospitalitatis jura, quotquot | |
diebus permanserit: egredientemque commendant amicis in itinere, quod instituit, | Hospes egrediens commendantur amicis. |
commorantibus. Hæc ille. Quinimmo & jumentorum vsum solicito viatori, quousque | |
volverit, liberrime præbent, ipsumque per compita viarum alacriter ducunt: vtque | |
tali eorum beneficio vtatur, obsequiis & precibus vrgent: scientes plenum pietate | Opus plenum pietate. |
opus esse, peregrinam gentem tali gratuito more consolari. Nec ignorant quantæ sint | |
æstimantionis reputandi fideles, & boni hospites, qui probos mores, vsus, consuetudines, | Vtilitas bonorum hospitum. |
& reliquas virtutes aliarum gentium ( quas libenter audiunt) syncerius referre | |
creduntur. Item & amicitias dolosa simulatione susurronum violatas, in pristinum | Hospites boni reparant amicitias. |
robur piis consiliis reducere, atque piissimis exemplis, & experimentis solidare. Præterea | |
qui de architecturis, & aliarum rerum naturis quæsiti, plurima per experientiam | |
dicere norunt, quæ perpetuam vtilitatem activis ipsis hospitibus sint allatura. Quocirca | Dona dantur hospitibus. |
non contemnenda donaria recessuris in pellibus pretiosis, aut argenteis vasis liberaliter | |
elargiuntur: quo fit, vt beneficii memores, simili gratitudine quandocunque opus | Memores beneficiorum. |
fuerit, omnebonum polliceantur, & præstent. | |
De periculis hospitum ingratorum. | |
CAP. IIII. | |
HABET tamen natura populi hujus hanc justam severitatem, | |
vt si hospites tanta benignitate suscepti, inhonesta cupidine | |
ducti ( quod raro tamen accidit) consortem patroni | |
domus, aut filiam, vel ancillam lascivo ludibrio violare | Hospites ingrati plectuntur. |
præsumpserint, aut vim intulerint, tunc illico talem omni | |
sævitia adhibita, vsque ad mortem infatigabili conatu, | |
& impacabili iracundia persequuntur. Vident enim eorum | |
gratuita beneficia nefanda nequitia compensari. Neque | |
diu gratam stationem retinent hospites, qui graves odores | |
secum in vestibus, aut sarcinis, veluti moschum deferunt: quia fœminæ abortiunt eo | Hospites odoriferi insecuri. |
odore hausto: immo ob tales odores peregrinos, incolis suspecti fiunt, ne sint proditores | |
regni: vnde plerunque accidit odoriferos satellites, præcipue collimitaneos Russos, | |
seu Moschos, aut Danos, rusticorum ferocitate fustigari, quibus displicet ille | |
odor. Præterea qui rixas, & odia, atque contumeliosam ebrietatem nimis prodigo | |
ausu & haustu, lege discretionis oblita, exaggerant, aliosque feroci spiritu nimio potus | |
calore inflammati provocant, subito ad intensissima frigora expelluntur: quo demum | Hospites rixosi expelluntur. |
evenit, vt propriam agnoscentes insaniam, prudentius conversentur in | |
ædibus alienis, ne abutantur benignissima hospitalitate. æstatis tamen | |
tempore effugati, vt minus ab elementis vbique suaviter spirantibus, | |
periculi sustinent: ita infamis eorum memoria | |
meretur, & efficit, vt nullibi vel hospitio, vel societate | Hospites ingrati omnitempore invisi. |
bonorum hominum recipiantur, | |
& foveantur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>