Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. IX. De benedictionibus cunctarum rerum Birgeri Archiepiscopi Vpsalensis - Cap. X. Adhuc de benedictionibus peregrinantium eusdem Birgeri Archiepiscopi
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Benedictio omnium rerum. | PVLCHRVM, & sanctum, immo necessarium arbitrantur |
eædem gentes, benedictionem sive sacerdotis, sive sua | |
invocatione fundere super res omnes mortalium vsui applicandas, | |
eo quod Dei invocato nomine vbique sentiunt adesse, | |
vel mox affuturam omnium rerum vbertatem. Audiunt | |
enim a prædicatoribus suis e cap. XXVIII. Deutero. allegato, | |
Servantes mandata benedicuntur. | quantis benedictionibus replentur servantes mandata |
Dei, & rursus quam infelices, & maledicti sunt, qui declinant | |
ab est. Habentur tamen communes cærimoniæ in benedicendis | |
seminibus, & segetibus, & esculentis tempore Paschæ, & in medio Augusti, | |
die beatissimæ Virgini dedicato, vt benedicantur omnigeni fructus: quorum | |
si qui ad vsum domesticum deputati, maxime potus & cervisia, incidentibus venenatis | |
Forma benedictionis potus. | & immundis animalibus corrupti videantur, mox adhibita sacerdotali benedictione |
sub hac verborum forma restituuntur: Deus, cujus immensæ pietatis est | |
sordes abstergere, corrupta in priorem munditiam revocare, & benedicendo sanctificare, | |
te supplices exoramus, vt de hoc liquore quicquid in eo sordidum, aut | |
immundum, sive noxium est, evacues, & adminicula, quæ servis tuis vtenda conferre | |
dignatus es, solita miseratione tua, & sanctificando purifices, & purificando | |
sanctifices: vt liquor iste ab omnibus inquinamentis emundatus, tua divina benedictione | |
sit sanctificatus, & omnibus ex eo gustantibus existat immaculatus. Est & | |
Oratio in annonam. | alia forma benedictionis annonæ die S. Stephani: Omnipotens sempiterne Deus, |
creator omnium elementorum, & sanctificator, qui es trinitas & vnitas, precamur | |
te Domine clementissimæ pater, vt annona ista per tuam misericordiam sit benedicta, | |
& præsta per invocationem tui sanctissimi nominis, vt animalia quæ ex ea gustaverint, | |
accipiant recreationem, & sanitatem, ac fortitudinem: vtque ad vtilitatem | |
nostram creasti, per tuam gratiam vivant ad nostrum adjutorium Per D. N. , | |
Adhuc de benedictionibus peregrinantium | |
eiusdem Birgeri Archiepiscopi. | |
CAP. X. | |
Vita hominis militia est super terram. | OBSECRO memor esse velit omnis lector pius, qui hæc |
dignabitur semoto fastidio legere, vitam hominis militiam, | |
& peregrinationem esse super terram: vt cogitet qualiter ab | |
Aquilone ( vnde omne malum pandetur ) etiam vita emendata | |
iter est ad cœlos. Vnde e devotione, vel voto volentibus | |
peregre proficisci ad Hierusalem, aut Compostellam, | |
Reges & reginæ peregrinati sunt. | vel almam Vrbem, seu alia loca, prout multi Illustrissimi |
Reges, & fœminæ olim profecti sunt, Præsul, vel sacerdos | |
super eos, & sacculum, ac baculum modo sequenti | |
Forma benedictionis super peregrinantes. | stans benedicit: Domine IESV Christe conditor mundi, & redemptor, qui beatis |
Apostolis tuis præcepisti, vt euntes in peregrinationem virgas tantum sumerent, | |
te supplici devotione petimus, vt digneris hos sacculos, & fustes, seu baculos benedicere, | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>