|
FACTA igitur solenni processione per templa, vel cœmiteria, | Templa & cœmiteria sunt loca refugii. |
cereus benedictus ad altare reponitur, vnicuique |
familiæ finito officio in particulas distribuendus: quibus |
susceptis domum quisque regreditur, & sequenti die convocatis |
omnibus liberis jejunis, ac genuflexis, parens juxta |
formam prædictam Nume. VI. cereis accensis impendit | Parens benedicit filiis. |
benedictionem: crematque in modum Crucis extremitates |
capillorum capitis, ac ipsum cereum pro vnoquoque benedicto | Fummus ascendens quid significat. |
filio extinguit: cujus sumus si ascenderit, veluti justi |
Abel, signum bonæ obedientiæ parens adesse asserit: huicque adolescenti, vel sœmellæ | Fumus obliquatus. |
blanditur, exhortans, vt Virtuose vivat, quia ascensus fumi longam, & bonam |
vitam significat affuturam: quo viso alacriores effecti juvenes, in optimis moribus, | Via revocandi liberos a pessima vita. |
& obedientiam perseverant, & progrediuntur. Cujus vero sumus versus terram |
obliquatur, eidem timor incutitur, vt mores corrigat, & semper abstineat a pessima |
sociætate: hacque via infiniti refrenantur a vitiis, & plurimi corroborantur in | Contradicens religioni exturbatur. |
bono. Laudibus enim ducuntur ad religionem, mitibusque minis deposita pertinaci |
audacia, avertunt rebellionem. Si quis tamen contra bonam consuetudinem hanc |
loquacius quam prudentius dixerit, non tantum ob violatæ religionis culpam, sed excitandi |
tumultus metum, vt ethnicus in sociorum consortio evitatur, maxime in mensali |
convictu, vbi verecundius talem effugere oportebit |
|
|
De vsu benedictorum cereorum. |
CAP. VIII. |
|
ETSI cereorum vsus multus, & magnus est in Aquilonaribus |
terris, maxime in veneratione templorum, ac visitatione |
Sanctorum, & susceptione sacramentorum: tamen cerei manu, | Cereus insigne pontificum est. |
& ore Pontificis(cujus speciale insigne est ) benedicti, in alta |
reverentia habentur apud eas gentes. Creduntur enim potenti | Virtus cereorum benedictorum. |
virtute verbi divini super eos effusi, vim habere fulgurum, |
ac coruscationum arcendarum, ad eum effectum tunc incensi. |
Præterea vbi aërem corruptum sentiunt, ne tempore pestis, |
aut tempestaris sæviat, bonarum precum adjunctione incensos |
habent, vel processionibus ab Ecclesia institutis in manibus gestant, vt virtuti |
supereffusæ benedictionis cedant elementa, alioquin asperrime nocitura. Nec ista |
videantur absurda, cum in ethnicis historiis dæmonum placatione per certa sacrificia, | Vsus gentilium. |
haud modo dissimili, vel altero reperiantur excogitata, ac vsitata, quemadmodum | T. Livius de triduanis proces. gentilium. |
Livius IIII. deca. lib. X. asserit, e Senatusconsulto Ro. ferias, & triduanas processiones |
per totam Italiam contra pestem, quæ vrbes evacuaverat, fuisse institutas. |
Immo refert de simili remedio adversus eandem, vel aliam elementorum. duritiam, dum |
ictos fulmine in præliis equites armatos, & agros tempestatibus demolitos, ac pecudes, |
& armenta quassata cernerent, mox ad libros Sibyllinos, tanquam Aesculapii | Libri Sibyllini. |
remedium quæsituri, diverterunt. Ita & ante susceptam Catholicam fidem in gentibus |
Aquilonis factum memoratur, donec veri luminis splendore illustrati, benedictis | Splendor veri luminis. |
cereis redimerent vrentes clades, & tandem animam efflaturi cereis vterentur eisdem. |
|