| de similibus multis. Quidam per signa composita quasi quibusdam literis edocent |
Præstigia. | intuentis aspectum. , inque manu leguntur apices rerum: & non scribendo facit, quod |
| scriptura declaravit: & hæc pantomimis, ac mimis annexa sunt, qui Principes curis |
| edacibus æstuantes, lætissimis signis, & gesticulationibus alacriores efficere solent. |
Musica muta. | Hancque partem Musicæ disciplinæ, Mutam nominavere majores, scilicet quæ |
Principes effusis muneribus a mimis mercantur laudem. | ore clauso manibus loquitur, & quibusdam gestibus facit intelligi, quod vix narrante |
| lingua ( teste Cassiodoro lib. I. Epistolarum aut scripturæ textu, possit agnosci. |
| Pro talibus tamen simplicibus fatuis, nulli fiunt sumptus, sed astutissimis, |
| & scandalosis: quibus & pretiosæ vestes, aurei torques, ac splendidæ gemmæ a Principibus |
Graves historici vix aspiciuntur. | donantur, vt aliquot adulatoriis scriptis, vel potius infamibus rhythmis |
| amplificent eorum acta: que multo præclarius a gravibus historicis paucioribus expensis, |
| honestioribus exemplis, & verioribus censuris, cum fide & laude perpetuari |
| possent in toto terrarum orbem. |
| |
| |
| |
| De abjecta commendatione mimorum, & vtili laude prudentum. |
| |
| CAP. XXXIIII. |
| |
| SED nec ignotum vniversis relinquitur, quanta ignominia |
| Principibus sit, aut laudis cupidis, a talibus commendari, |
Studium histrionum. | quorum præcipua proleleio est infamibus colludere, turpibusque |
| colloquiis bonos mores corrumpere, eosque effœminatos |
| efficere, ac libidinosos reddere, & luxuriosos: præterea |
Comœdiæ proprium. | comœdiarum more adulteria, & stupra repræsentare, |
| vel concinere, vnde spectandi enascatur voluptas, & consuetudo, |
| ac turpissima quæque faciendi licentia perniciosa: |
Meretrix. | et denique ad omnium virorum gravium obmutescere rationem, |
Cato vir gravis. | & censuram. Cujus rei testis est illa Messaliensis meretrix, quæ in actu publico |
| prostans, vestemque deducens, gravi Catone viso descendere in spectaculum, a gestu |
| se statim continuit, & aliis mirantibus ait, Severum virum adesse: qua quidem voce |
| ostendit, longe pluris esse vnius gravissimi viri aspectum, quam totius populi applausum. |
| Quocirca etsi cuncti, maxime Principes, laudari appetant: tamen intime |
Similitudo morum. | caveant, ne id procurent, vel admittant fieri a histrionibus, & protomimis: nisi similes |
Laus vera. | illis estimari, & forsan esse velint. Vera etenim laus haberi debet, quæ a laudato |
| viro proficiscitur: quia a tali viro emanat, qui virtute præditus cum laude vivit. Sed |
| hæc peramplius verior esse judicatur, quæ e recte factis, & justis meritis multitudinis |
| etiam laude concurrente procedit: alioquin nihil aliud, nisi popularem auram, aut |
| scurrarum fucum captant: quo nihil instabilius, aut detestabilius inveniri potest. Igitur |
Viri magni quid caveant. | attendendum erit vnicuique, maxime Principi in sublimiori dignitate constituto, |
| ne sic scurrarum, mimorum, histrionum, parasitorum, protomimorum brevi tempore |
| delectetur spectaculis, vt immemor salutis, perdito tempore, honore, laude, & bono |
| nomine, in vno momento rapiatur ad æterna tormenta: quæ ab immundis spiritibus forsitan |
| in vmbra, & forma histrionum apparentibus, & flagellantibus importunius sustinebit: |
| sentietque perpetuo flendum esse cum Diabolis, sicuti in momentanea vita inconsyderate |
| risit cum stultis. Exclamandum hic merito foret contra quosdam alti nominis |
| viros, in sublimitate constitutos, qui pro summa voluptate ducunt, scurras videre, |
| & audire, nudas mulierum picturas intueri, & iis delectari, atque aliis præbere videndas: |
| quasi propria caro, mundus, & dæmonia non sufficerent ad infatuandum hominem, |
| creatum ad imaginem Dei, ni & studiose in suam irreparabilem damnationem |
| excitarent tot importunissimos hostes, ignorantes verbum beati Gregorii dicentis, |
| Talem te ostendis in corde diligere, qualem imaginem ante te geris in oculis. |