|
QVIA nulli, vel admodum pauci naturali rationis vsu privati, |
apud Septentrionales populos generantur fatui, qui |
simplicitatem originis superinducta malitia more mimorum |
ostendere possint: propterea aliunde per mare e Germania | Exotici mimi. |
quæstus causa, vel ob proditionis affectum faciendæ, eo conveniunt, |
aut cum aliis principibus simul accedunt, aut aliena |
mercede conducti. Vtcunque sit, Martialis ille populus | Populus durus non æstimat histriones. |
Aquilonis ( vt superius de tibicinibus dictum est) nunquam |
insidiosis hujusmodi artificibus recreari solet: quia castra replent, |
non aciem belli, nec vtiles erunt: & præsertim quia illuc venientes vt plurimum |
scelerati, proscripti, ære gravati, infames, dominorum & terrarum proditores, | Qualitas histrionum. |
viarum grassatores, parricidæ, fures, sacrilegi, hæretici, & id detestabile genus |
horrendum: qui simulata stultitia, vel mimicis præstigiis, furto, vel proditione | Stultitia simulata. |
commissa, opulentiis pleni exinde recedunt. Habuit ante XXXIII. annos |
Rex Daniæ Christiernus eius nominis secundus, quendam protomimum nomine Suikart, | Christiernus 2. rex Daniæ. |
id est, deceptorem, versutissima arte insidiosum, a Brema oriundum, candida |
veste more clericorum semper indutum: cujus portentosis mendaciis in evertendis | Suikart. |
omnium honoribus, ac inferendis nocumentis, tanta fides adhibita fuit, vt eius nutu, |
metu, & relatione, vel spoliarentur innocui homines, præcipue Danorum nobiles, | Nobiles Daniæ data pecunia per fa tu um redemerunt vitam. |
aut necarentur: quo factum est, vt trepidi innocentes, præsertim Daniæ magnates, |
maximis muneribus datis, præsidio hujus abjectissimi scurræ bona redimerent, |
ac vitam haberent precibus & pretio comparatam. Tandem eo Rege ( bimestri |
spatio vix in factioso regimine completo) e Suetia, & Gothia in Daniam fugiente, |
caliidus iste scurra Bremensis, satis prolixæ ætatis, muneribus opulentissimis |
repletus, etiam extra Regis castra per sylvarum latebras fugere volens, a rusticis rebus | Scurra spoliatus. |
omnibus spoliatus, & verberatus, vix vivus evasit. |
|
|
|
De naturalibus satuis, & Musica muta. |
|
CAP. XXXIII. |
|
BONO lectori fastidiosum non sit adhuc intueri diversitatem | Fatui quidam astutissimi. |
fatuorum: quorum aliqui ita astuti sunt in thesauris |
aliorum jactura (vt supra dictum est ) colligendis, vt vix |
fiscus tantum in promoto ære habeat, quantum hi detestabili |
quæstu repositum servant. Quidam vero, licet rarissimi, |
adeo applausibiles, ac frugi, vt dominis & principibus |
suis in mortifera perplexitate constitutis, Laconico | Naturales fatui tolerandi. |
more quædam verbula proferant, vnde vitam, patriam, |
ac totam secuturam stirpem secretius fervent. Ita | Steno & Svanto principes Suetiæ. |
duo illustrissimi viri, Steno, ac Svanto, in Sueticis regnis dudum a potenti Principe, |
mortem eis machinante, fatuo credentes immunes abierunt. Quidam signis, |
dum muti sunt, adulteria detegunt, quatuor ponentes calceamenta in scabello grabati | Pedes 4. in lecto absente marito. |
vtriusque sexus, vt rediens maritus eo mysterio videat infamem fore in sua absentia |
numerum quatuor calceorum ante lectum. Quidam proditores mutatione vestium | Proditores furum. |
|