- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
467

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XLVI. De magnitudine, & bonitate caseorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XIII.         467

Vestrogothorum in regnis Septentrionalibus, gratias sunt acturæ. Hi enim VestrogothiVestrogothi.
super omnes incolas Aquilonares maximam commendationem obtinent,
quod nulla gens illis similis est in confectione caseorum: quod provenire videtur ex
vberrimis pascuis: in quibus & militares equi fortes, alti, & robusti, bovesque proceriMagnitudo caseorum.
innumerabili multitudine procreantur. Caseos itaque tam magnos plerunque conficiunt,
vt duo valentes viri vix vnum ad breve spatium deferre possint. Virorum Casei conficiuntur manu et arte mulierum.
tamen manu & arte nunquam fiunt, sed mulierum: quæ vicatim e pagis vicinioribus,
adducti lactis multitudine, æstatis tempore in domo volentis caseos coagulare,
confluentes, magnis caldaribus lac calefactum adhibito coagulo ligneæ formæ, quadrangulari
præcipue, imprimunt, caseolosque alias sole aëreque siccatos, in particulasModus formandi.
comminutos, eidem lacti quasi serventi imponunt, veluti fit in grandibus muris, qui
lapillorum & cementi infusione compactiores exurgunt. Nec vir quispiam huic
operi fœminarum interesse meretur, etiam si precibus hoc impetrare conaretur. HabentExercitia mulierum & virorum distincta.
enim fortissimæ mulieres illæ divisa exercitia domestica seorsum a maritis, in
quibus illi sese nunquam intromittunt, vt nere, texere, panes & cervisiam coquere,
cibos parare, & proles ornare, ac vestire, lectosque & tegmina aptare, & agnellis,
vitulis, alusque minutulis animalibus providere: vbi viris graviores incumbunt labores,
vt agros colere, messes triturare, equos domare ( quod & fœminæ plerunque faciunt )Casei Ostrogothorum.
arma acuere, atque sepes agrorum, aratraque, & agros disponere. Ostrogothorum
vero casei lacte pecorino in maxima multitudine formati, mira commendantur
bonitate: ita & superioris Suetiæ, , præterquam apud Helsingos, & Norvegianos: Casei putres.
qui caseos quasi putres habentes, vermium scaturigine, & repletione visa, lætranturClypei e caeorum corticibus.
in eorum bonitate: immo exesa interiori substantia, eorum corticibus loco clypei, instar
indurati corti, vtuntur in bellis. Estque caseorum laudatissimus sapor apud Finningos, Casei Finnorum optimi.
qui conspicuos eos multorum millium pondo faciunt e lacte caprino: quibus
laudem augent, & saporem, submisso paululum myrtino fumo, vt sine vermibusRemedium ne casei putrescant.
servari valeant ad plures annos, præsertim in obsidionibus ( vt prius dictum est) castrensibus
tolerandis. Meminit Plin. lib. XI. cap. XLIII. Sorostrem in desertisSorostres 20. annis temperato caseo in deserto vixit.
caseo vixisse viginti annis, ita temperato, vt vetustatem non sentiret. Apud Septentrionales
scilicet Vestrogothos, naturæ beneficio ita temperari sunt, vt
aromaticis speciebus ad senium vergentes, redoleant cum gratissimo
sapore. Talibus etiam vtuntur nautæ, dumCibus nautarum in tempestate.
tempestatibus, ne alia coquant,
arcentur ab igne.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0553.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free