| TRANSCVRRENDO singulas provincias Septentrionalis |
| plagæ ab 52. vsque ad 84. gradum elevationis |
| poli Arctici, vbique propter fertilissima terrarum pascua, |
Abundantia butyri. | & armentorum abundantissimos greges, maximam butyri |
| copiam reperire licebit: non tamen æquali virtute, tum |
| propter salis varietatem, tum etiam propter floridiores, ac |
Provinciæ distantes. | tenuiores herbas, longe a seinvicem distantium provinciarum |
| nutritivas. Vbi enim pascua sunt grossiora, saleque butyrum |
Modus idem condiendi butyri. | conditum in grossiore, eius efficaciæ non est, vt alterius conditi |
| in pascuis herbarum minutarum. Modus tamen conformis est omnium regionum, |
Butyrum venundat infinita quantitate. | vel sale grosso, vel tenerimo & candido, multa magnorum vasorum millia negotiatoribus |
| vltramarinis vel pretio, vel rerum commutationibus, nisi Regio edicto |
| (instante, vel flagrante bello ) prohibitum fuerit, distrahendi vel venundandi. quemadmodum |
Oelandia de qua supra 2. lib. cap 23. pluradicuntur. | in annona, lardo. atque aliis necessariis nutrimentis, ne hostibus afferantur, |
| caveri solet. Insula præterea est Meridionalis Gothiæ, Oelandia appellata, |
| vbi aëris salubritas cum pinguis arvi fœcunditate consentiens, herbas producit dulcissima |
| qualitate conditas: quarum pastu vaccarum turba saginata, lac tanta salubritate |
| conficit, vt quibus multa medicorum auxilia vel consilia prodesse nesciunt, solus |
Butyrum Oelandense salubrius. | videatur potus ille e butyro expressus, optabilem afferre sanitatem: hocque butyrum |
| tanquam aromaticum, & cæteris omnibus salubrius, appretiatur. |
| |
| |
| |
| De magnitudine, & bonitate caseorum. |
| |
| CAP. XLVI. |
| |
Longobardi e Scandiana peninsula profecti. | SI Parmensis, aut Placentina, vel aliæ terræ, ac villæ Longobardorum de magnitudine, |
| multitudine, ac vtilitate caseorum vbique commendari poterint, profecto |
| origini suæ nativæ, scilicet Scandianæ peninsulæ, & præcipue regioni |
| Vestrogothorum |
| |