Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XXIII. De cautelis materialium - Cap. XXIIII. De modo coquendi medonem Polonico, vel Lithuanico more - Cap. XXV. Adhuc de cautelis hydromelis, vel medonis, siue mulsæ conficiendæ more Gothorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Austria, Stiria, Carinthia. | coctionem (si siti periclitari non velint ) sese totaliter convertere compellantur, prout |
sæpius contingit in Austria, Stiria, Carinthia, & Germania, vbi prædictæ tempestates | |
Potio sanissia. | incolas vrgent ad hydromel, & cervisiam conficiendam: quia vtraque potio |
Aqua martialis electa. | est sanissima, eoque melior ( aquam tamen Martiali cocta ) quo majorem habuerit vetustatem, |
vt inferius de eius virtute, & vtilitate ostendetur. | |
De modo coquendi medonem Polonico, vel | |
Lithuanico more. | |
CAP. XXIIII. | |
Modus conficiendi hydromelis, seu medonis. | CAPIATVR certa quantitas boni mellis puri & integri, |
juxta præmeditatam quantitatem conficientis, hoc scilicet | |
exemplo: Decem libræ mellis, & XL. libræ aquæ, | |
aut plus aut minus, juxta fortitudinem desideratam. Calefiat | |
aqua in caldari, seu cacabo cupreo, vel æreo magno, melque | |
imponatur, vt bene coquatur, & despumetur. Coquatur | |
Lupulus seorsum coquatur. | etiam lupulus seorsum in vno sacculo ( modo superius dicto ) |
ad quantitatem vnius libræ, vel minus, juxta quantitatem | |
mellis, & aquæ: quo decocto, & aqua bullita, ac expumata, | |
deponatur, vsquequo parum tepescat, & imponatur saccus lupuli cum aqua | |
Fex cervisiæ. | suæ decoctionis, ac sex cervisiæ(vel fermentum, vt supra)beneque cooperiatur, vt stet per |
vnum diem, ac noctem: & demum hæc decoctio, sive mixtura, valde plane reponatur | |
Potus sanissimus. | ad vas mundum, & erit delicatissimus, ac sanissimus potus, qui vel vino æquiparati |
poterit, vel in necessitate vineis destructis, commodissime deservire, immo dignitatem | |
suam inter pretiosissimos quosque liquores merito obtinere. Omnem enim habet | |
Color, odor, et sapor. | in suo genere colorem, saporem, odorem, & secretam sanandi vim, & fortificandi naturam |
in robustissima gente, qualem vix habet vinum in sua perfectissima æstimantione. | |
Modus temperandi confectionem hydromelis. | Si vero quis remissiorem medonem, vel fortiorem habere volveris, secundum hoc |
addat, vel subtrahat mel in appositione decoctionis. Et hæc veraciter relata sunt mihi | |
Rome M. D. XLIII. per venerabilem virum D. Martinum Polonum Pœnitentiarium Gnesnensem, | |
qui & sua manu talem medonem gratissimo sapore, & bonitate | |
confecit: atque ita caristia vini surgente, in Roma commodissime fieri poterit. | |
Adhuc de cautelis hydromelis, vel medonis, sive mulsaæ | |
conficiendæ more Gothorum. | |
CAP. XXV. | |
Modus alius conficiendi medonis. | FACTVRI grandem quantitatem medonis, maximæ ad quæstum |
& lucrum, Septentrionales populi, quandoque capiunt | |
mille libras, aut duo, vel tria millia librarum mellis purissimi | |
Myrtus. | cum aquam proportionata, & myrto: quæ instar granorum |
juniperi in humili frutice, vlnæ vnius longitudinis | |
in loco paludinoso crescit, & maturescit in Augusto: & | |
Lupulus. | sufficit apud prædictos populos loco lupuli, dummodo |
per integram horam & amplius, forti igne coquatur, prout | |
alias lupulus: sed mixtura grandis mellis & aquæ, bullire | |
Quantitas magna. | solet ad diem, & noctem, & demum apposita fece cervisiæ, vel fermento pistorum, |
quatuor, vel pluribus diebus dimitti in sua operarione, & conjunctione. Fit& apud | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>