Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XX. De diuersitate vinorum adductorum - Cap. XXI. De durabilitate vinorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Aqua vino non miscetur. | NEC exigua aviditate ob delicatum saporem emuntur, ac epotantur: |
sed ea sobrietate, vt nulla admixta aqua, alicujus | |
excellentissimi, ac fortissimi vini depravent, aut violent | |
Canicula vinis nocet. | proprietatem: immo exorta Canicula stella, vinorum custodes |
diligentius attendunt, ne vina fulmine sæviente, in sapore | |
Ictus tonitruum avertitur. | mutentur, vel illico corrumpantur: vnde pro remedio |
pellibus vitulorum marinorum cooperiunt vasa, quibus & | |
Genera vinorum triplicia. | psi cooperiuntur. Genera igitur vinorum in Septentrionales |
terras adducta, triplicia sunt, dulcia, austera, & tenuia. | |
Vina Hispanica. | Prima, vt dictum est, a Hispaniis, vbi olim Reges Gothorum, forte XXXVIII. |
successive dominabantur, & vineas plantare jusserunt, afferuntur, solum suavem | |
Vina Italica. | saporem soboli, vbi vitis penes matrem nativam remanet, exhibentes. Italica autem |
vina, cum ob sui excellentiam ad alias nationes non exportantur, certum est plurimos | |
Vina Gallica austera, Romenia dicta. | in Vrbem passim concurrere, vt ibidem voluptuosius ea bibant: nec amplius, |
ob vini bonitatem, exinde recedunt. Austera autem vina e loco Galliæ, Romenia | |
forsan dicta, (quia durabiliora sunt, sic appellantur) frequentioribus vsibus sacrorum | |
Vina Peithana. | Ecclesiæ ministeriorum deputantur. Tenuia etiam appellatione Galliæ Peitha dicuntur, |
rubeum colorem habentia. Sed paululum, quia parva sunt, nisi tempore caloris æstimantur. | |
Attamen nullum vinum majoris pretii est, quam Bastardum, ob dulcedinjs | |
Vina Rhenensia. | nobilitatem, & inde Rhenensia: quæ generalius epotantur. Omnia tamen fisco |
Fœminæ raro bibunt vina. | plurimum tributum pendunt, eo quod avide sine aqua epotantur. Fœminis tamen |
nullus, aut rarissimus vinorum vsus est, nisi dulcissima, tenuissima licet quantitate. | |
De durabilitate vinoium. | |
CAP. XXI. | |
Vina Rhenensia durabiliora. | SVNT & certa genera vinorum Rhenensium, quæ pro ævo |
hominis æstimantur pretiosa, prout vnicuique sapor placet | |
immo ducentorum annorum, prout magnificus Senatus imperialis | |
Senatus Lubicensis. | civitatis Lubicensis gloriatur se ostendere Principibus, |
in eorum ditissimis cellariis: quæ tamen longevitate | |
sua procedendo, convertuntur in speciem asperi mellis, | |
si Plinio credendum sit lib. XIIII. cap. IIII. Etenim natura | |
hæc vinis in vetustate est, ne potari per se queant sine | |
Vina vetustate redduntur indomita. | provinciæ aqua, vsque in amaritudinem carie indomita. |
Quomodo autem falsisicantur, eodem lib. Plinius cap. VI. & aliis declarat, multaque | |
de natura vinorum sequentibus subinfert, scitu non indigna, etiam de hydromeli: cujus | |
Vina falsisicantur | frequentissimus vsus est in frigidis terris, prout wox ostendetur capite sequenti. |
Hydromeli. | Fiunt tamen factitia vina e pyris, pomis, mespilis, sorbis, per succi torcularem expressionem: |
Vina factitia vnde. | quibus piper, zinziber, & gariophylli adduntur, pro temperamento |
agrestis saporis. Præterea vinis imponuntur, aliis salvia, aliis absynthium, | |
Vinorum sapor varius. | aliis ruta, aliis lavendula: & inde nomina fortiuntur, |
Vt cæteris omnibus in esu, tanquam potus | |
salubris & medicinalis, | |
præferantur, | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>