| casuris, vti astronomi fertilius e stellarum inspectione seminari confidunt, quod alibi |
Natura clemens. | tardius, alibi tempestivius emissum semen emergat: & hoc quoque clementis naturæ |
| ( quæ nihil occultum esse voluit ) verissimum signum, quod secum affert, vt se, |
Terra invitat abgricolas. | terramque peti suadet, promittitque quandam stercoris & pinguedinis vicem, præcipue |
| e densitate nivium relictæ, & contra rigores terram, sataque operiri a se nuntiat, |
Siligo. | & monet festinari. Siliginem tamen hyemalem seminant circa occasum Caniculæ, |
Sex septimanis quoddam genus hordei maturescit. | quam evoluto fere anno colligunt fertilissima messe maturam. Vernali etiam |
| tempore eandem in sine Tauri seminant, maturamque colligunt in corde Leonis. Hoc |
| idem de tritico, hordeoque, & avena servatur: similiter & de fructibus antedictis, in |
| campestribus agris. Alia etiam vis est in novalibus, vbi excisis dumetis, & sylvis, |
Novalia. | pariterque combustis, fructus copiosus ascendit: sepibusque oblongis contra feras depopulantes |
Pigri præda excitantur. | munitur: atque ob hanc causam rusticorum turba quandoque pigra, aviditate |
| mira excitatur ad quæstum raptarum pellium ferinarum. |
| |
| |
| |
| Adhuc de vtilitate agriculturæ. |
| |
| CAP. IIII. |
| |
Henricus episcopus Lincopensis. | EXTANT in vulgari Gothico pauci rhythmi cujusdam |
| sancti Henrici Episcopi Lincopensis in commendationem |
| agriculturæ, satis compendiose posteris pro memoria sempiterna |
| relicti, his verbis: |
Rhythmi Gothici. | Haved draeper maangen mari, |
| Haa jorden brukar sael aer han. |
Interpretatio. | Id est, mare multos occidit, vbi felix est, qui terram colit. |
Fertilitas indefessa. | Et ita revera compertum est, vt non tantum mare negotiatoribus |
| fœneratur, quantum agrorum indefessa fertilitas cultoribus |
| suis: qui eo securiores sunt in colligenda messe, quo diligentius arte & labore |
| præparaverant agros. Adeo potentis naturæ beneficio excellentissimis opibus |
Lucra arvorum. | præferenda sunt lucra arvorum: quæ nemo novit, nisi qui labore sudoreque solatium |
Scriptores agriculturæ. | hoc peperisset. Sed his, & similibus felicis agriculturæ laudibus, præceptis, & instrumentis, |
| suis autoribus, Catoni Romano aliisque, relictis, vnum annectendum hic |
| erit, morem scilicet in populis Septentrionalibus fore, vt quotiescunque ager, pratum, |
Mos Christianorum agricolarum. | lacus, aut domus humani sanguinis effusione per homicidium polluitur, tunc |
| illico fusa communi oratione gentis, & sacerdotali reconciliatione vbertati pristinæ |
Benedictio agrorum & aliarum rerum. | restituunt fertilitatem. Et insuper mos est populis illis, vt in vigilia divi Ioannis |
| Baptistæ, tempore mediæ æstatis, circumeant agros florentes, eisdem certis precationibus |
| adhibitis, frondes in modum crucis imponentes, vt divini numinis virtute |
| segetes sine fulgure, coruscatione, & tempestate perveniant ad maturitatem. |
| De quibus inferius lib. XVI. in pluribus capitulis, |
| præcipue IX. ( si lectori placet ) extensius aliquid |
| intueatur. |
| |
| De cine |
| |