|
NEC ignorant quo fimo aptius in arenoso, lapidoso, atque | Varietas fimorum. |
eminentiori loco vtendum sit: quia alio pro tritico & siligine, |
alio pro hordeo & avena, alio pro pisis & fabis, |
alio pro lino, & canapo, & excellentissimis rapis, justa |
disttibutione vti norunt: satisque proceris culmis, & aristis |
omne genus seminum, præter linum & canapum, elevatur. | Semina Aquilonaria. |
Nec alia semina sunt in vsu Septentrionalium regionum, |
quam hic enumerata: quia nec spelta crescit, nec surgum, nec | Semina hæc in Aquilone non sunt. |
milium, nec panicum, nec ciceres, nec faseoli, nec cucumeres, |
aut melones, aut cardi, vel carcioffi: qui forsitan debilioribus stomachis pro |
nutrimenso reservantur. Agros tamen providentius tempore autumnalis æquinoctii, | Providentia agricolarum tempore hostili. |
quam vernalis impinguant, vt hostili imminente depopulatione, inter nives projectas |
fruges ex industria seminantis, resurgente calore vernali in segete & fructu, resurgat |
& semen. Impinguatis igitur agris, pro mercede diurni laboris aliud non exigitur, | Pastus liberalis pro mercede datur. |
aut datur, nisi hilaris liberalisque cœna, quo membra fatigata restaurentur. Vsus etenim |
ita ex antiquo suavi concordia servatus est, vt mutuis laboribus alterutrius portando | Labores sub subsidiarii dulciores. |
onera, sese invicem consoletur. Idemque sic in aliis subsidiariis laboribus, pro |
fœno, grano, aliaque messe ab agris colligenda, & sub tecta diligentius inferenda. |
|
| |
De præparatione agrorum. |
|
CAP. III. |
|
QVALIBVS autem instrumentis vtuntur Septentrionales agricolæ, pro | Cultura variatur instrumentis. |
parte præsens figura demonstrat, licet in tam amplissimis regionibus facile |
non sit omnium applicare imagines: quia aliter agri saxosi, aliter argillares, |
aliter palustres & molles, aliter montani vomeribus & ligonibus, alternatis etiam |
temporibus, sicuti & instrumentis, præparantur ad semen. Habent veteres agricolæ | Signa cœlestia attenduntur. |
certa cœli signa in observatione seminum emittendorum, vtpote crispatas, & raras |
nubes tanquam aratro divisas. Præterea e vepribus, & foliis crescentibus, sive |
|