Bona naufragantium plerunque inique detinentur. | geniis quesita fuisse: sed quod & abominabile, hoc infelicissimo seculo, etiam ab |
| illis, qui istis in locis Christianos meliores se esse profitentur, omni justitia, immo |
| Dei timore posthabito, tales rapinas, quasi bono titulo quæsitas, summopere sine |
| formidine amplectuntur. |
| |
| |
| |
| De pœnis bona naufragorum diripientium. |
| |
| CAP. XXIIII. |
| |
| HANC autem malevolam præsumptionem, & execrabile |
| factum, qualiter iura tam divina quam humana, sacratissimis |
Constitutio Friderici 2. de naufragiis. | constitutionibus detestentur & puniant, aut punire |
| præcipiant, his verbis ostenditur: Navigia enim (inquit |
| Fridericus secundus in ti. De stantu. & consue. & immuni. |
| loc. relig. ) quocunque locorum pervenerint, si quo |
| casu contingenti rupta fuerint, vel aliter ad terram pervenerint, |
| tam navigia ipsa, quam navigantium bona illis |
| integre reserventur, ad quos spectabant, antequam navigium |
| illud periculum incurrisset, sublata omnium locorum penitus consuetudine, |
| quæ huic adversatur sanctioni: nisi talia sint navigia, quæ piraticam exerceant pravitatem, |
| aut sint nobis, vel Christiano nomini inimica. Transgressores vero huius |
| nostræ constitutionis, bonorum suorum publicatione multentur, & si res exegerit, |
| eorum audacia iuxta mandatum nostrum modis aliis compescatur. Insuper per |
Pœna raptorum, bona naufragorum detinentium. | textum in vers. fi Insti. de re. di. hoc modo puniuntur: Qua de causa, si quis res |
| fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum |
| committit. Deinde I. si quis. ff. de incen. rui. nauf. ra. na. expug. taliter corripiuntur: |
Furti astringuntur qui naufragia rapiunt. | Si quis e naufragio, vel ex incendio, ruinave servatam rem, & alio loco positam |
| subtraxerit, aut rapuerit, furti scilicet, aut alias bonorum raptorum iudicio |
| tenetur, maxime si non intelligebat e naufragio, vel incendio, ruinave eam esse. |
| Iacentem quoque rem e naufragio, quæ fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique |
| idem putant: quod ita verum est, si aliquod: tempus post naufragium |
| intercesserit. Alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, |
| nihil interest, utrum ex ipso mari quisque |
| rapiat, an e naufragio, an e littore. |
| |
| LIBRI DVODECIMI FINIS. |
| |